라틴어 문장 검색

par vigor et membris, promptaeque ad fortia vires sufficiunt animo atque ingentia iussa sequuntur ipse ego te nuper Tiberino in litore vidi, qua Tyrrhena vadis Laurentibus aestuat unda, tendentem cursus vexantemque ilia nuda calce ferocis equi, vultu dextraque minacem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii42)
Sed quae in stadio geruntur, indigna conspectu tuo non negabis, pugnos et calces et colaphos et omnem petulantiam manus et quamcumque humani oris, id est divinae imaginis, depugnationem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 18장 1:2)
matronas Baccharum habitu crinibus sparsis cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam faces, quia vivum sulpur cum calce insit, integra flamma efferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 138:2)
Clementer quaeso, calces deteris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 2279)
Illud quidem quorsum asinus caedit calcibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 3112)
studeo hunc lenonem perdere, qui meum erum miserum macerat, is me autem porro verberat, incursat pugnis, calcibus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 12)
Quin prius disperibit faxo, quam unam calcem civerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2192)
non enim, uti Babylone abundantes liquido bitumine pro calce et harena ex cocto latere factum habent murum, sic item possunt omnes regiones seu locorum proprietates habere tantas eiusdem generis utilitates, uti ex his comparationibus ad aeternitatem perfectus habeatur sine vitio murus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장23)
cum ea erit extincta, tunc materia ita misceatur, ut, si erit fossicia, tres harenae et una calcis infundatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장3)
si autem fluviatica aut marina, duo harenae, una calcis coiciatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장4)
Quare autem cum recipit aquam et harenam calx, tunc confirmat structuram, haec esse causa videtur, quod e principiis, uti cetera corpora, ita et saxa sunt temperata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장7)
simul autem umida potestas e materia per caementorum raritatem fuerit exsucta calxque ab harena discedat et dissolvatur, item caementa non possunt cum his cohaerere, sed in vetustatem parietes efficiunt ruinosos.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장8)
si terrena erunt, usque ad solidum, crassiora quam qui murus supra futurus erit, et tunc structura ex caementis calce et harena compleantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장19)
statuminationibus inductis, rudus si novum erit, ad tres partes una calcis misceatur, si redivivum fuerit, quinque ad duo mixtionis habeant responsum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장13)
deinde ruderi novo tertia pars testae tunsae admisceatur, calcisque duae partes ad quinque mortarii mixtionibus praestent responsum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION