라틴어 문장 검색

Ad sinistram enim intrantibus non longe ab ostiarii cella canis ingens, catena vinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera scriptum Cave canem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:2)
Argentum in ostiarii illius cella plus iacet, quam quisquam in fortunis habet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 37:13)
Plus vini sub mensa effundebatur, quam aliquis in cella habet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:38)
Nec intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam super mensam eversum et vasa omnia crystallina comminuit et oleo ferventi aliquot convivas respersit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:20)
Itaque extra cellam processit, tanquam aquam peteret, iramque meam prudenti absentia extinxit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:11)
Confusus hac denuntiatione Eumlolpus non quaesiit iracundiae causam, sed continuo limen egressus adduxit repente ostium cellae meque nihil tale expectantem inclusit, exemitque raptim clavem et ad Gitona investigandum cucurrit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:16)
Vos mehercules ne mercedem cellae daretis, fugere nocte in publicum voluistis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:3)
Ille tot hospitum potionibus liberum urceolum fictilem in Eumolpi caput iaculatus est solvitque clamantis frontem et de cella se proripuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:8)
Eumolpus contumeliae impatiens rapit ligneum candelabrum sequiturque abeuntem et creberrimis ictibus supercilium suum vindicat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:9)
Ego autem nactus occasionem vindictae Eumolpum excludo, redditaque scordalo vice sine aemulo scilicet et cella utor et nocte.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:11)
Sed ille candelabro se ab omni periculo vindicabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:14)
Interim Ascyltos ut pererravit omnes cum viatore cellas, venit ad meam, et hoc quidem pleniorem spem concepit, quo diligentius oppessulatas invenit fores.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:8)
. . Eumolpus autem, quia effractum ostium cellae neminem poterat excludere, irrumpit perturbatus et mille inquit nummos inveni;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:3)
. . . . . | Ac me iterum in cellam sacerdotis nihil recusantem perduxit impulitque super lectum et harundinem ab ostio rapuit iterumque nihil respondentem mulcavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:4)
Quid vos inquit in cellam meam tanquam ante recens bustum venistis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION