라틴어 문장 검색

Tunc receptus a classicis suis, undique simul hostes adortus de inbelli ac perfida gente iusta generi manibus dedit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 60:1)
haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere finitimi fingunt et Faunos esse locuntur, quorum noctivago strepitu ludoque iocanti adfirmant volgo taciturna silentia rumpi chordarumque sonos fieri dulcisque querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, et genus agricolum late sentiscere, quom Pan pinea semiferi capitis velamina quassans unco saepe labro calamos percurrit hiantis, fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 21:5)
inde minutatim dulcis didicere querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, avia per nemora ac silvas saltusque reperta, per loca pastorum deserta atque otia dia.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:3)
est ratio caelisque tenenda, sunt tempestates et fulmina clara canenda, quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:11)
At vero Alcinoi vel Didonis mensa, quasi solis apta deliciis, habuit haec Iopam illa *Polyphemum cithara canentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 14:1)
Constitit ut capto iussus deponere miles Signa fore, stridor lituum clangorque tubarum Non pia concinuit cum rauco classica cornu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:49)
Nec civis meus est, in quem tua classica, Caesar, Audiero.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:53)
tua classica servat Oppositus quondam polluto tiro Miloni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:21)
Iamque secuturo iussurus classica Phoebo, Tentandasque ratus moturi militis iras, Adloquitur tacitas veneranda voce cohortes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:2)
Verba ducis nullo partes clamore sequuntur, Nec matura petunt promissae classica pugnae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:43)
Classica dent bellum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:40)
Non proelia fessos Ulla vocant, certos non rumpunt classica somnos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:37)
Quis terram coeli patitur deus, omnia cursus Aeterni secreta tenens, mundique futuri Conscius, ac populis sese proferre paratus, Contactusque ferens hominum, magnusque potensque, Sive canit fatum, seu, quod iubet ille canendo, Fit fatum?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:8)
Nam, fixa canens mutandaque nulli, Mortales optare vetat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:14)
seu moesto classica paullum Intermissa sono, claususque et frigidus ensis Expulerat belli furias:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION