라틴어 문장 검색

quidquid in aere cavo reboans tuba curva remugit, quidquid ab arcano vomit ingens spiritus haustu, quidquid casta chelys, quidquid testudo resultat, organa disparibus calamis quod consona miscent, aemula pastorum quod reddunt vocibus antra, Christum concelebrat, Christum sonat, omnia Christum muta etiam fidibus sanctis animata loquuntur, o nomen praedulce mihi!
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3124)
morum pro laude sacratum concelebrant, adimunt naturae summa supernae.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3176)
te mente pura et simplici, te voce, te cantu pio rogare curvato genu flendo et canendo discimus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus15)
te, Pater optime, mane novo, solis et orbita cum media est, te quoque luce sub occidua, sumere cum monet hora cibum, nostra, Deus, canet harmonia.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum24)
fluminum lapsus et undae, litorum crepidines, imber, aestus, nix, pruina, silva et aura, nox, dies omnibus te concelebrent saeculorum saeculis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae56)
"nolite verba, cum sacramentum meum erit canendum, providenter quaerere;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.16)
talia canente matre iam laetus puer virgas strepentes et dolorem verberum ridebat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1330)
"dextra Petrum regio tectis tenet aureis receptum canens oliva, murmurans fluento."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.13)
saltem voce Deum concelebret, si meritis nequit, hymnis continuet dies, nec nox ulla vacet quin Dominum canat;
(프루덴티우스, 머리말, 머리말17)
Conspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbam vescentis, laetumque choro paeana canentis inter odoratum lauri nemus, unde superne plurimus Eridani per silvam volvitur amnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:10)
retinet longaevus haruspex fata canens, "O Maeoniae delecta iuventus, flos veterum virtusque virum, quos iustus in hostem fert dolor et merita accendit Mezentius ira, nulli fas Italo tantam subiungere gentem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:16)
Vos, o Calliope, precor, adspirate canenti, quas ibi tum ferro strages, quae funera Turnus ediderit, quem quisque virum demiserit Orco;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 19:1)
Talia iactantem dictis ac dira canentem non tulit Ascanius nervoque obversus equino contendit telum diversaque bracchia ducens constitit, ante Iovem supplex per vota precatus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 22:1)
Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati, populeas inter frondes umbramque sororum dum canit et maestum Musa solatur amorem, canentem molli pluma duxisse senectam, linquentem terras et sidera voce sequentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 9:2)
Fata canens silvis genitor celarat Halaesum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 19:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION