라틴어 문장 검색

"Si ex oliva modulate canentes tibiae nascerentur, num dubitares quin inesset in oliva tibicini quaedam scientia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 22:8)
usus autem eius est maximus civitatis gubernatio et earum ipsarum rerum, quas isti in angulis personant, reapse, non oratione perfectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 4:3)
etsi abest maturitas aetatis, tamen personare auris eius huius modi vocibus non est inutile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 18 7:5)
quod me de versibus faciendis rogas, incredibile est, mi frater, quam egeam tempore, nec sane satis commoveor animo ad ea quae vis canenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 5:1)
animi et aurium causa tot homines habet ut cotidiano cantu vocum et nervorum et tibiarum nocturnisque conviviis tota vicinitas personet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 2:2)
Iam fragor armorum trepidantes personat aures.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 121:8)
' Haec ubi personuit, de caelo Delphicus ales omina laeta dedit pepulitque meatibus auras.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:32)
Simonides, qui scripsit egregium melos, Quo paupertatem sustineret facilius, Circum ire coepit urbes Asiae nobiles, Mercede accepta laudem victorum canens.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De Simonide.2)
In hanc ego diaetam cum me recepi, abesse mihi etiam a villa mea videor, magnamque eius voluptatem praecipue Saturnalibus capio, cum reliqua pars tecti licentia dierum festisque clamoribus personat;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 24:1)
Legitur describitur cantatur etiam, et a Graecis quoque, quos Latine huius libelli amor docuit, nunc cithara nunc lyra personatur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 10:1)
Nec tibi, qua tutum vati, Macer, arma canenti Aureus in medio Marte tacetur Amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1819)
nos venerem tutam concessaque furta canemus, inque meo nullum carmine crimen erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:23)
hos ego, qui canent, frutices violaria vidi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 14:3)
cui nos et lacrimas, supremum in funere munus, et dedimus medio scripta canenda foro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 714)
scripta ferunt annos, scriptis Agamemnona nosti, et quisquis contra vel simul arma tulit, quis Thebas septemque duces sine carmine nosset, et quicquid post haec, quidquid et ante fuit . di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt, tantaque maiestas ore canentis eget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 824)

SEARCH

MENU NAVIGATION