라틴어 문장 검색

Populus deinde inter utriusque suffragia divisus est, et cum canticum quoddam saltaret Hylas cuius clausula erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 13:1)
Tunc eum populus coegit idem saltare canticum:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 14:1)
In libro enim vetustissimorum carminum, qui ante omnia quae a Latinis scripta sunt conpositus ferebatur, invenitur hoc rusticum vetus canticum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 18:1)
Si vero plures ab institutione disciplinae huius alieni sint, prudentibus, qui pauciores intererunt, sanciet dissimulationem sui, et patietur loquacitatem maiori parti amiciorem sociare, ne rara nobilitas a plebe tumultuosiore turbetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 10:1)
Est enim huic aetati loquacitas familiaris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 14:2)
Facessant, ait, haec quae inter vos in ostentationem loquacitatis agitantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 1:2)
Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat, Qui movet in varios bracchia volsa modos;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXIII6)
replenda est curia verbis emphasis loquacitatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3801)
argutumque nemus garrulum, stridulum, ut "forte sub arguta consederat ilice Daphnis". pinosque loquentes ideo hoc ausus est dicere, quia dicturus est 'semper pastorum ille audit amores'. sic etiam in prima ecloga "formosam re- sonare doces Amaryllida silvas", sic et in Aeneide "dant sonitum rauci per stagna loquacia cygni". 'amores' vero cantica de amoribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 221)
M. vero Scaurus, quem non longe ruri apud se esse audio, vir regendae rei publicae scientissimus, si audierit hanc auctoritatem gravitatis et consili sui vindicari a te, Crasse, quod eam oratoris propriam esse dicas, iam, credo, huc veniat et hanc loquacitatem nostram vultu ipso aspectuque conterreat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 214:3)
Sed mihi ignoscetis profecto, si modo, quae causa me nunc ad hanc insolitam mihi loquacitatem impulerit, acceperitis.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 361:5)
Nam si rudis et impolita putanda est illa sine intervallis loquacitas perennis et profluens, quid est aliud causae cur repudietur, nisi quod hominum auribus vocem natura modulatur ipsa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 185:3)
loquacitati ignosces, quae et me levat ad te quidem scribentem et elicit tuas litteras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 13 8:4)
facit autem non loquacitas mea, sed benevolentia longiores epistulas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 4 6:10)
modo forte - - , Nosti canticum ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION