라틴어 문장 검색

in qua nunc interdum, ut in herbis rustici solent dicere in summa ubertate, inest luxuries quaedam, quae stilo depascenda est.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 96:3)
'Hanc igitur' Crassus inquit 'ad legem cum exercitatione tum stilo, qui et alia et hoc maxime ornat ac limat, formanda nobis oratio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 190:1)
nihil iam denique a me asperum in quemquam fit nec tamen quicquam populare ac dissolutum, sed ita temperata tota ratio est ut rei publicae constantiam praestem, privatis meis rebus propter infirmitatem bonorum, iniquitatem malevolorum, odium in me improborum adhibeam quandam cautionem et diligentiam atque ita, tametsi his novis amicitiis implicati sumus, ut crebro mihi vafer ille Siculus insusurret Epicharmus cantilenam illam suam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 16:2)
filius, ut audio, pertimuit, neque iniuria, si liber exisset (quoniam non tam interest quo animo scribatur quam quo accipiatur), ne ea res inepte mihi noceret, cum praesertim adhuc stili poenas dem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 7 1:2)
armati stilum persequitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 7 4:10)
urge igitur nec 'transversum unguem,' quod aiunt, a stilo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 25 2:6)
nam de tuo periculo crede mihi iactatione verborum et denuntiatione periculi sperare eos te pertimefacto, adulescente impulso, posse magna consequi praemia, et totam istam cantilenam ex hoc pendere ut quam plurimum lucri faciant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 20 2:2)
sed tamen stilus exercitatus efficiet facile formulam componendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 2:2)
Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audirent, ut persuaderent sibi nihil esse magnificum, quod pueris placeret:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 4:5)
Nunc divisio, quam loquemur, edet metrum, quo memorant Anacreonta dulces composuisse cantilenas.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XX2)
Sed iam quodcumque fuerit, ut dixit Sinon, Ad regem cum Dardaniae perductus foret, Librum exarabo tertium Aesopi stilo, Honori et meritis dedicans illum tuis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.10)
erat in proximo non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 6 1:8)
Onerabit hoc modestiam nostram, etiamsi stilus ipse pressus demissusque fuerit, propterea quod cogimur cum de munificentia parentum nostrorum tum de nostra disputare.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 5:3)
Ac, ne longius exempla repetamus, quid utilius fuit quam munificentiae rationem etiam stilo prosequi?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 8:1)
Crebra ἐνθυμήματα crebri syllogismi, circumscripti et effecti, quod stilo quoque assequi magnum est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION