라틴어 문장 검색

Sine illa aliae creaturae haud agnoscuntur in suo proprio pondere, nullius interest aliquid curare pro aliis, deest capacitas sibi limites ponendi ut vitetur dolor vel degradatio quae circa nos sunt rerum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 266:2)
Insuper, dum auget peculiares facultates quas Deus dedit ei, conversio oecologica inducit credentem ad explicandam eius fingendi capacitatem eiusque animi ardorem, ut perniciosas mundi vices absolvat, exhibens se “hostiam viventem, sanctam, Deo placentem” (Rom 12,1).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 280:7)
Pax interior personarum arte coniuncta est cum oecologiae cura et bono communi, quia cum authentice vivitur, ostenditur in aequo vitae genere, copulato cum capacitate admirandi quae ducit ad altiorem vitam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:3)
Huiusmodi deletio totius fundamenti vitae socialis efficit ut alii contra alios surgant ad sua commoda defendenda, novae violentiae feritatisque formae concitentur et impediatur progressio verae culturae ad ambitus curam spectantis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 291:3)
Fidei lumen divitias humanarum necessitudinum existimare valet, capacitatem nempe persistendi, fiduciam suscitandi, vitam communem ditandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:4)
adiuvat nos ad exempla invenienda progressionis quae non tantum in utilitate et lucro consistant, sed donum creatum putent, cuius omnes debitores sumus;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 106:2)
nam et geminatio verborum habet vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 34:3)
Cum haec illis sanctae voces praeminarentur, eadem semper omnes ingerebant fore uti sub extimis curriculis saeculi ex omni iam gente et populo et loco cultores sibi adlegeret deus multo fideliores in quos gratiam transferret, pleniorem quidem ob disciplinae auctioris capacitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 6:1)
solent autem eadem in lacunis nata esse, quae sidentes praeter reliquum agrum excipiunt ex imbribus et agris per hiemem propterque capacitatem diutius conservant umorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장26)
namque uti aeneum vas non in summis labris plenum sed aquae mensurae suae capacitatis habens tribus duas partes operculumque in eo conlocatum, cum ignis vehementi fervore tangatur, percalefieri cogit aquam, ea autem propter naturalem raritatem in se recipiens fervoris validam inflationem non modo implet vas, sed spiritibus extollens operculum et crescens abundat, sublato autem operculo emissis inflationibus in aere patenti rursus ad suum locum residit:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장9)
Rursus si gravitas particularum Fluidi in omnibus distantiis eadem sit, & distantiae sint in progressione Arithmetica, densitates erunt in progressione Geometrica, uti Vir Cl.\ Edmundus Halleius invenit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 39:22)
Si gravitas sit ut distantia, & quadrata distantiarum sint in progressione Arithmetica, densitates erunt in progressione Geometrica.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 39:23)
& area AbNK augebitur vel diminuetur in progressione Arithmetica, dum vires CK in progressione Geometrica sumuntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. III. De motu corporum quae resistuntur partim in ratione velocitatis, partim in ejusdem ratione duplicata. 29:6)
in progressione Geometrica, & erunt partes illae in eadem progressione, & velocitates AB, Kk, Ll, Mm, &c.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 4:20)
Iisdem positis, dico quod si spatia descripta sumantur in progressione Arithmetica, velocitates data quadam quantitate auctae erunt in progressione Geometrica.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. III. De motu corporum quae resistuntur partim in ratione velocitatis, partim in ejusdem ratione duplicata. 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION