라틴어 문장 검색

Ita e generibus duobus capitulo interposito tertium genus in operibus est procreatum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장4)
cum invenissent pedem sextam partem esse altitudinis in homine, item in columnam transtulerunt et, qua crassitudine fecerunt basim scapi, tantas sex cum capitulo in altitudinem extulerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장13)
basi spiram supposuerunt pro calceo, capitulo volutas uti capillamento concrispatos cincinnos praependentes dextra ac sinistra conlocaverunt et cymatiis et encarpis pro crinibus dispositis frontes ornaverunt truncoque toto strias uti stolarum rugas matronali more demiserunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장16)
Eius autem capituli prima inventio sic memoratur esse facta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장21)
abaci latitudo ita habeat rationem, ut, quanta fuerit altitudo, tanta duo sint diagonia ab angulo ad angulum spatia;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장28)
frontes sinuentur introrsus ab extremis angulis abaci suae frontis latitudinis nona.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장30)
imum capituli tantam habeat crassitudinem, quantam habet summa columna praeter apothesim et astragalum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장31)
Dempta abaci crassitudine dividatur reliqua pars in partes tres, e quibus una imo folio detur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장33)
minoresque helices infra sinum medium, qui est in abaco, flores subiecti scalpantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장36)
flores in quattuor partibus, quanta erit abaci crassitudo, tam magni formentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장37)
ita his symmetriis corinthia capitula suas habebunt exactiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장38)
Sunt autem, quae isdem columnis inponuntur, capitulorum genera variis vocabulis nominata, quorum nec proprietates symmetriarum nec columnarum genus aliud nominare possumus, sed ipsorum vocabula traducta et commutata ex corinthiis et pulvinatis et doricis videmus, quorum symmetriae sunt in novarum scalpturarum translatae subtilitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장39)
Crassitudo columnarum erit duorum modulorum, altitudo cum capitulo XIIII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장13)
capituli crassitudo unius moduli, latitudo duorum et moduli sextae partis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장14)
crassitudo capituli dividatur in partes tres, e quibus una plinthus cum cymatio fiat, altera echinus cum anulis, tertia hypotrachelion.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION