라틴어 문장 검색

Tunc enim erit ipse quem diligis tamquam alter tu, si tuam tui in ipsum transfuderis caritatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:19)
cum spem lucri sic tollat paupertas, ut amicitiae non minuat, sed potius augeat caritatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:27)
Haec est illa mira et magna felicitas quam expectamus, Deo ipso operante, et diffundente inter se et creaturam suam quam sustulerit, inter ipsos gradus et ordines quos distinxerit, inter singulos quosque quos elegerit, tantam amicitiam et caritatem, ut sic quisque diligat alium sicut seipsum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:4)
Praestemus amico quidquid amoris est, quidquid gratiae, quidquid dulcedinis, quidquid caritatis;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:1)
dum eos quorum ampliori caritate complectimur, ubi magna spes fructus uberioris elucet, nec absentare volumus, nec onerare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:5)
nihil exigens, nihil praestans praeter affectum, et ipsius affectus suave quoddam prout caritas dictabat indicium.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:11)
Ita inter nos amor crevit, concaluit affectus, caritas roborabatur, donec ad id ventum est, ut esset nobis cor unum et anima una, idem velle et idem nolle, esset que hic amor timoris vacuus, offensionis nescius, suspicione carens, adulationem exhorrens.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:8)
et sic ex fraternae caritatis dulcedine in illum sublimiorem locum dilectionis divinae splendorem altius evolare;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:28)
et in scala caritatis nunc ad Christi ipsius amplexum conscendere, nunc ad amorem proximi ibi suaviter repausaturum descendere?
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:29)
nec ordinata desint benevolentiae et caritatis officia vel obsequia.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:42)
Quanto amore quantaque dilectione mea paterna caritas tuam diligatfilialem subiectionem, vix tibi possem narrare, vel lingua mea posset aliquatenusexplicari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 1:3)
Amor Dei "est caritas de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 30:1)
Per caritatem autem acquiritur amor et dilectio Dei, quia per illamomnes virtutes et omnia bona condiuntur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 47:1)
Nam ut ait beatus Petrus in epistolasua prima, "Caritas operit multitudinem peccatorum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 47:2)
Nam "Deus caritas est:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 47:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION