라틴어 문장 검색

Itaque Castori et Polluci deputatur haec species, quibus equos a Mercurio distributos Stesichorus docet.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:4)
Sed et gymnicas artes Castorum et Herculum et Mercuriorum disciplinae prodiderunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 11장 1:7)
tum Anci filii duo, etsi antea semper pro indignissimo habuerant se patrio regno tutoris fraude pulsos, regnare Romae advenam non modo vicinae, sed ne Italicae quidem stirpis, tum impensius iis indignitas crescere, si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed praeceps inde porro ad servitia caderet, ut in eadem civitate post centesimum fere annum quod Romulus, deo prognatus deus ipse, tenuerit regnum donec in terris fuerit, id servus serva natus possideat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 415:1)
ibi nihil nec divinae nec humanae opis dictator praetermittens aedem Castori vovisse fertur ac pronuntiasse militi praemia qui primus, qui secundus castra hostium intrasset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 221:2)
castoris aedes eodem anno idibus Quintilibus dedicata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 460:1)
equitibus Campanis civitas Romana data, monumentoque ut esset, aeneam tabulam in aede Castoris Romae fixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 165:1)
Marcius de Hernicis triumphans in urbem rediit, statuaque equestris in foro decreta est, quae ante templum Castoris posita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 635:2)
Sosiam vocant Thebani, Davo prognatum patre.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1269)
Sosiam servom tuom praeter me alterum, inquam, adveniens faciam ut offendas domi, Davo prognatum patre eodem quo ego sum, forma, aetate item qua ego sum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 1113)
libertas salus vita res et parentes, patria et prognati tutantur, servantur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 216)
Dic mihi, quali me arbitrare genere prognatum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 265)
Ita me Iuppiter Iuno Ceres Minerva Latona Spes Opis Virtus Venus Castor Polluces Mars Mercurius Hercules Summanus Sol Saturnus dique omnes ament, ut ille cum illa neque cubat neque ambulat neque osculatur neque illud quod dici solet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 8106)
nam eccum hic captivom adulescentem Aleum, prognatum genere summo et summis ditiis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 276)
utinam tua quidem, sicut Herculeis praedicant quondam prognatis, in sortiendo sors deliquerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 6129)
pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibus credas male.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 114)

SEARCH

MENU NAVIGATION