라틴어 문장 검색

Deinde cibo abunde perlato, castra die praedicto sunt mota.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 5:3)
Sed Laniogaiso vetante (tunc tribuno) quem dum militaret candidatus solum adfuisse morituro Constanti supra rettulimus, docenteque Francos, unde oriebatur, interfecturos eum aut accepto praemio prodituros, nihil tutum ex praesentibus ratus, in consilia agitabatur extrema et sensim cum principiorum verticibus erectius collocutus, eisdemque magnitudine promissae mercedis accensis, cultu purpureo a draconum et vexillorum insignibus ad tempus abstracto, ad culmen imperiale surrexit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 16:1)
Delationes et calumniae in castris Constantii Augusti, et aulicorun rapacitas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장1)
Superato ut dixi Marcello, reversoque Serdicam, unde oriebatur, in castris Augusti per simulationem tuendae maiestatis imperatoriae, multa et nefanda perpetrabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 1:1)
Hisque ad multorum exitium ita formatis, ipse spe potiorum ad imperatoris pervolat castra, excitaturus calumnias consuetas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 5:1)
Nec enim gentem ullam bella cientem per se superavit, aut victam fortitudine suorum comperit ducum, vel addidit quaedam imperio, aut usquam in necessitatibus summis primus vel inter primos est visus, sed ut pompam nimis extentam, rigentiaque auro vexilla, et pulcritudinem stipatorum ostenderet agenti tranquillius populo, haec vel simile quicquam videre nec speranti umquam nec optanti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 2:1)
Ergo quoniam negotiis difficillimis quoque saepe dispositio tempestiva prospexit, et statum nutantium rerum, recto consilio in bonam partem accepto, aliquotiens divina remedia repararunt, hic quaeso vallo fossaque circumdati, divisis vigiliis, quiescamus, somnoque et victu congruis potiti pro tempore, pace dei sit dictum, triumphaturas aquilas et vexilla victricia primo lucis moveamus exordio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 12:1)
Haec reverenter dicendo, reduxit omnes ad munia subeunda bellandi, imitatus salva differentia veterem Sullam, qui cum contra Archelaum (Mithridatis ducem) educta acie proelio fatigabatur ardenti, relictus a militibus cunctis, cucurrit in ordinem primum, raptoque et coniecto vexillo in partem hostilem, Ite dixerat socii periculorum electi, et scitantibus ubi relictus sim imperator, respondete nihil fallentes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 41:1)
Exsiluit itaque subito ardens optimatium globus, inter quos decernebant et reges, et sequente vulgo ante alios agmina nostrorum irrupit, et iter sibi aperiendo, ad usque Primanorum legionem pervenit locatam in medio - quae confirmatio castra praetoria dictitatur,-ubi densior et ordinibus frequens, miles instar turrium fixa firmitate consistens, proelium maiore spiritu repetivit, et vulneribus declinandis intentus, seque in modum mirmillonis operiens, hostium latera, quae nudabat ira flagrantior, districtis gladiis perforabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 49:1)
Dum haec ita aguntur, rex Chonodomarius reperta copia discedendi, lapsus per funerum strues, cum satellitibus paucis, celeritate rapida properabat ad castra, quae prope Tribuncos et Concordiam munimenta Romana, fixit intrepidus, ut escensis navigiis, dudum paratis ad casus ancipites, in secretis secessibus se amendaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 58:1)
Atque ut consilium prudens celeritas faceret tutum, ex annona decem dierum et septem, quam in expeditionem pergens vehebat cervicibus miles, portionem subtractam in eisdem condidit castris, sperans ex Chamavorum segetibus id suppleri posse quod ablatum est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 9장 2:1)
Iamque vergente in vesperum die, cum moras rumpere lux moneret excedens, erectis vexillis in eos igneo miles impetu ferebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 8:1)
Hocque commento cum nullus causam veniendi ad extremas Romani limitis partes, iam possessorem cum plurimis auderet exigere, per familiares fidos peritosque nandi, occultis saepe colloquiis cum Tamsapore habitis, qui tractus omnes adversos ducis potestate tune tuebatur, et antea cognitus, misso a Persicis castris auxilio virorum pernicium, lembis impositus, cum omni penatium dulcedine, nocte concubia transfretatur ex contraria specie Zopyri illius similis Babylonii proditoris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 3:2)
Quibus conventis, expeditus viator per saltuosos tramites et frutecta, Nisibin passibus citis ingressus, causatusque se domina nusquam visa, et forsitan interempta, data evadendi copia castris hostilibus abscessisse, et ideo ut vilis neglectus, docet Craugasium gesta;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 4:1)
Visoque imperatore ex alto suggestu, iam sermonem parante lenissimum, meditanteque alloqui velut morigeros iam futuros, quidam ex illis, furore percitus truci, calceo suo in tribunal contorto, Marha marha (quod est apud eos signum bellicum) exclamavit, eumque secuta incondita multitudo, vexillo elato repente barbarico, ululans ferum, in ipsum principem ferebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION