라틴어 문장 검색

Hesterni sumus, et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 4:3)
Erat autum monasterium siluarum et maris uicinitate amoenum, constructum in castro quodam, quod lingua Anglorum Cnobheresburg, id est urbs Cnobheri, uocatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX.9)
his tumultuosiora Romae, iam castra ad Veios oppugnari, iam partem hostium tendere ad urbem agmine infesto, crediderant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 212:1)
castris direptis Apolloniatae catapultas, ballistas tormentaque alia quae oppugnandae urbi conparata erant ad tuenda moenia, si quando similis fortuna venisset, Apolloniam devexere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 520:1)
Sed pabulo herbarum in collibus minime reperto quod equis eorum sufficeret, castra amoverunt, et vadum fluminis Farfar transeuntes, longe ab urbe, spatio semimilliaris tentoriis positis consederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 62:5)
Sed Reymundi suasione et attestatione hos sicut Ascalonitas rebelles ac resistentes inveniens, tristi animo divertit ab urbe, et admonivit socios ut Reymundum [0563D] in castris impeterent, et omne nefas, quod adversus se egerat, in caput illius redderent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 104:3)
Hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus, Quemque vocat collem Taulantius incola Petram, Insedit castris, Ephyraeaque moenia servat, Defendens tutam vel solis turribus urbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:5)
Non est iniquum fortes viros arma sumere et in castris pernoctare et pro vallo obligatis stare vulneribus, interim in urbe securos esse percisos et professos impudicitiam ?
(세네카, De Providentia, book 1 56:3)
simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum agrum Romanum missa urbemque ipsam, si qua fortuna daret, temptandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 49:1)
Scipio, nisi in primo pavore priusquam colligerentur animi transacta res esset, lentiorem fore munitae urbis oppugnationem ratus, interrogat milites satin aequo animo paterentur ab altero cornu castra capta esse, se victores pelli a portis urbis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 607:1)
tria milia ferme ab urbe ad Calorem fluvium castra posuisse et inde agrum populari audivit, et ipse egressus moenibus mille ferme passus ab hoste castra locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 172:2)
urbis uirtutisque parens sic uincere sueuit, qui tulit a parco frigida castra lare.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1010)
iussuque eiusdem per minores magistratus sedato in urbe tumultu speculatores propere missi nuntiavere Tusculi duces exercitumque esse, hostem castra loco non movisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 502:1)
cum ad moenia castra posuisset, non corona, sicut Lamiam, sed operibus oppugnare urbem est adortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 53:2)
haud procul Dipone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est, quibus dum utrimque subvenitur a castris, paulatim omnes copiae in aciem eductae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 341:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION