라틴어 문장 검색

Ego autem nullius artis lectionem cuicunque religioso interdicendam arbitror, nisi forte per hoc major ejus aliqua utilitas praepediatur, sicut in caeteris litteris faciendum scimus, ut videlicet minora pro majoribus aut intermittantur, vel penitus omittantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:6)
Quippe cum nulla sit in doctrina falsitas, nulla in verbis turpitudo, nonnulla de scientia utilitas, quis hoc dicendo aut docendo culpari mereatur, nisi causa venerit supradicta, potiori videlicet bono neglecto aut dimisso?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:7)
Haec adversus illos dicta sufficiant qui suae imperitiae solatium quaerentes, cum nos aliqua de philosophicis documentis exempla, vel similitudines inducere viderint, quibus planius quam volumus fiat, statim obstrepunt, quasi sacrae fidei et divinis rationibus ipsae naturae rerum a Deo conditarum inimicae videntur, quarum videlicet naturarum maximam a Deo peritiam ipsi sunt a Deo philosophi consecuti, ut cum sancti doctores allegoriarum mysteria in ipsis animalium, vel quarumlibet naturis rerum investigent, juxta ipsorum philosophorum dicta, has assignant, dicentes quidem hanc hujus vel illius naturam esse rei, sicut Physicae scriptores tradiderunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:1)
Sed incassum, inquies, laboramus, si id aperire quaerimus, aut quod jam per alios est apertum, ut nostro ulterius labore opus non sit, aut omnino aperiri non potest, ut illud videlicet ineffabile Trinitatis mysterium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:4)
donec videlicet in fine saeculi messores angeli Dei zizania colligant in fasciculos, et in ignem arsuros mittant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:10)
cum autem foris sunt, plurimum prosunt, non verum dicendo, quod nesciunt, sed ad verum quaerendum carnales, et ad verum accipiendum spirituales Catholicos excitando.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:13)
Utamur ergo haereticis, non ut eorum approbemus errores, sed ut Catholicam disciplinam adversus eorum insidias asserentes vigilantiores et cautiores simus, etsi eos ad salutem revocare non possumus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:14)
Quanquam desideremus omnes haereticos a catholicis sacerdotibus vigore semper rationeque compesci.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:26)
Similem a beato Sylvestro oppositionem a Judaeis fieri in Vita ejus legimus, cum videlicet eos de fide Christi rationibus coarctaret:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:10)
Qui etiam tam verborum intelligentiam in Ecclesia necessariam dicit, ut cum ibi aliquae benedictiones fiunt, non debeat Amen responderi nisi ab intelligentibus, qui videlicet discernere possint an benedictionis verba sint, an maledictionis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:4)
V. Sed nec magistros divinorum librorum, qui nunc maxime circa nos pestilentiae cathedras tenent, praetereundos arbitramur, quorum unus in Francia, alter in Burgundia, tertius in pago Andegavensi, quartus in Bituricensi, multa catholicae fidei, vel sanctis doctrinis adversa non solum tenent, verum etiam docent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 25:1)
X. Nunc ad propositum redeamus, qualiter videlicet in tanta divinae substantiae unitate, tres personae intelligi ac disseri queant, ut quae pronuntiant verba, non abhorreat intelligentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 30:1)
De sinceritate autem ac puritate divinae substantiae, ut nulla videlicet penitus accidentia, nullas habeat formas, sicut nec partes, Boetius De Trinitate lib. I, cum summam ejus unitatem asseveraret, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:8)
Cum sit itaque tanta divinae substantiae unitas, simplicitas, puritas atque identitas, ut in ea videlicet nulla sit partium aut accidentium seu quarumlibet formarum diversitas, nulla unquam variatio, quomodo tres personae in ea assignari, sive intelligi queant?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:1)
Difficile fortasse, imo impossibile est homini hoc disserere, et ei maxime qui in omnibus quae astruit per humanas rationes satisfacere contendit, et cum de re aliqua singulariter quidquam discutit, quod ad ejus proprietatem pertinet, aliarum id rerum multitudine nititur confirmare, cum videlicet unaquaeque res proprium quiddam habeat, per quod a caeteris omnibus differt, nec facile sit dissimilitudinem in caeteris assignare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION