라틴어 문장 검색

per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat et Martis frameam et Cirrhaei spicula vatis, per calamos venatricis pharetramque puellae perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII29)
Bis victus, bis fugatus rex, bis exutus castris, cum tamen nihil terribilius Macedonibus fuit ipso volnerum aspectu, quae non spiculis nec sagittis nec ullo Graeculo ferro, sed ingentibus pilis nec minoribus adacta gladiis ultra mortem patebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 9:1)
Nihil enim postea valuit, quamquam omnia expertus more anguium, qui optrito capite postremum cauda minantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 24:2)
caudaque pavonis, larga cum luce repleta est, consimili mutat ratione obversa colores;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 17:6)
quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti serpentis cauda, procero corpore, utrumque sit libitum in multas partis discidere ferro, omnia iam sorsum cernes ancisa recenti volnere tortari et terram conspargere tabo, ipsam seque retro partem petere ore priorem, volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:12)
quod testantur caudae Tritonum humi mersae et absconditae.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 4:2)
Hinc et Phoenices in sacris imaginem eius exprimentes draconem finxerunt in orbem redactum caudamque suam devorantem, ut appareat mundum et ex se ipso ali et in se revolvi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 12:1)
et post nodum caudae revocantur ad capulum caducei ornanturque alis ex eadem capuli parte nascentibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 16:3)
Eandem personam cum iussu Augusti in triclinio ageret, et intendit arcum et spicula inmisit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 17:2)
Ipse peregrina ferrugine clarus et ostro Spicula torquebat Lycio Cortynia cornu. . .
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 12:3)
Prima hominis facies, et pulchro pectore virgo Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix, Delphinum caudas utero conmissa luporum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:3)
pars maxima glandes Liventis plumbi spargit, pars spicula gestat Bina manu:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 13:4)
Mox ubi se saevae stimulavit verbere caudae Erexitque iubas, vasto et grave murmur hiatu Infremuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:32)
tu, qui flagrante minacem Scorpion incendis cauda, chelasque peruris, Quid tantum, Gradive, paras?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:12)
Aspidas ut Pharias cauda sollertior hostis Ludit, et iratas incerta provocat umbra:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION