라틴어 문장 검색

nam codicem tribunus plebis ipse pro contione legit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 248:3)
testes in Cornelium accusator lecti a tribuno codicis pollicetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 306:1)
si acri et vehementi fuerit usus oratione, eandem rem nostris verbis mitioribus proferamus, ut Cicero de Cornelio, codicem ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 313:2)
quod C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, eius codice non haberet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 274:2)
sed silentium et secessus et undique liber animus ut sunt maxime optanda, ita non semper possunt contingere, ideoque non statim, si quid obstrepet, abiiciendi codices erunt et deplorandus dies;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 190:1)
ne latas quidem ultra modum esse ceras velim, expertus iuvenem studiosum alioqui praelongos habuisse sermones, quia illos numero versuum metiebatur, idque vitium, quod frequenti admonitione corrigi non potuerat, mutatis codicibus esse sublatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 194:3)
nam quid interest, Cornelius tribunus plebis quod codicem legerit, reus sit, an quaeramus, violeturne maiestas, si magistratus rogationem suam populo ipse recitaverit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 214:1)
itaque superuacues sibi fecerat codices:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 18:4)
Memini omnibus illum omissis rebus apud Fabianum philosophum tanto iuueniorem quam ipse erat, cum codicibus sedere;
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 4:10)
"nostraque quod Petale tulit ad monumenta coronas, codicis immundi uincula sentit anus;"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 725)
sic tamen quod, qui inter matronarum cathedras codices erant, stilus his religiosus inveniebatur, qui vero per subsellia patrumfamilias, hi coturno Latiaris eloquii nobilitabantur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 4:4)
A te principium, tibi desinet, nam petitum misimus opus raptim electis 1 exemplaribus, quae ob hoc in manus pauca venerunt, quia mihi nil de libelli huiusce conscriptione meditanti hactenus incustodita nequeunt inveniri, sane ista pauca, quae quidem et levia sunt, celeriter absolvi, quamquam incitatus semel animus necdum scripturire desineret, servans hoc sedulo genus temperamenti, ut epistularum [non]1 produceretur textus, si numerus breviaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Constantio suo salutem 1:1)
nam satis habeo deliberatum, sicut adhibendam in conscriptione diligentiam, ita tenendam in editione constantiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Petronio suo salutem. 3:2)
tenebimus igitur quippiam medium et sicut epigrammata recentia modo nulla dictabo, ita litteras, si quae iacebunt versu refertae, scilicet ante praesentis officii necessitatem, mittam tibi, petens, ne tu sis eatenus iustitiae praevaricator, ut me opineris numquam ab huiusmodi conscriptione temperaturum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 3:2)
Denique uidimus, quibusdam a serpente percussis, rasa folia codicum, qui de Hibernia fuerant, et ipsam rasuram aquae inmissam ac potui datam, talibus protinus totam uim ueneni grassantis, totum inflati corporis absumsisse ac sedasse tumorem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION