라틴어 문장 검색

De scientiis autem quae naturam contemplantur sanctus ille philosophus pronuntiat, Gloriam Dei esse celare rem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:8)
Gloriam Dei esse, celare rem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 323:3)
Qui autem celaverit genus eorum, inhabitabilis erit non solum inter homines, sed nec inter aves, et igne sancto comburetur; et substantia eorum in regnum conferetur. Valete ".
(불가타 성경, 에스테르기, 3장13)
Melior est, qui celat insipientiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam.
(불가타 성경, 집회서, 20장33)
Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde quaeram et auferam eos; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos;
(불가타 성경, 아모스서, 9장3)
et posuerunt Israel in abditis et in absconditis fugitivorum locis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장53)
Non altis laqueos montibus abditis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 5:1)
Ipsos quin etiam fluctibus abditos
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 9:1)
Arce conditus abdita.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 34:1)
Quo facto dubitatione sublata tantus incessit timor ut ad extremum [casum] periculi omnes deducti viderentur atque alii morari Caesarem dicerent quin navis conscendere iuberent, alii multo gravius extimescerent, quod neque celari Alexandrini possent in apparanda fuga, cum tam parvo spatio distarent ab ipsis, neque illis imminentibus atque insequentibus ullus in navis receptus daretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 7:1)
Sed plerosque ei, qui receperant, celant noctuque per vallum emittunt.
(카이사르, 내란기, 1권 76:10)
Ubi, quantum storiarum demissio patiebatur, tantum elevarant, intra haec tegimenta abditi atque muniti parietes lateribus exstruebant rursusque alia pressione ad aedificandum sibi locum expediebant.
(카이사르, 내란기, 2권 9:7)
Eos impeditos et inopinantes adgressus magnam partem eorum concidit; reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas silvas abdiderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 12장3)
Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas tenere poterant: abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur. Vulgo totis castris testamenta obsignabantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 39장4)
Ubi prima impedimenta nostri exercitus ab iis qui in silvis abditi latebant visa sunt, quod tempus inter eos committendi proelii convenerat, ut intra silvas aciem ordinesque constituerant atque ipsi sese confirmaverant, subito omnibus copiis provolaverunt impetumque in nostros equites fecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 19장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION