라틴어 문장 검색

is magnificentissimo munere aedilitatis perfunctus petit praeturam, omnesque intellegunt nec dignitatem ei deesse nec gratiam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 17 1:3)
Ego autem cum Graecas litteras M. Catonem in senectute didicisse acceperim, P. autem Africani historiae loquantur in legatione illa nobili, quam ante censuram obiit, Panaetium unum omnino comitem fuisse, nec litterarum Graecarum nec philosophiae iam ullum auctorem requiro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 7:3)
occurrebat ei mancam ac debilem praeturam futuram suam consule Milone;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 3:1)
quis enim erat civium qui sibi solutam P. Clodi praeturam sine maximo rerum novarum metu proponeret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:8)
se a te postea defensum in periculo capitis, adiutum in petitione praeturae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 2:5)
illi quidem, ut est hominum genus nimis acutum et suspiciosum, non te ex Sicilia litteras in Verrem deportare velle arbitrantur, sed, quod isdem litteris illius praetura et tua quaestura consignata sit, asportare te velle ex Sicilia litteras suspicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 1:6)
Putasne te posse quae C. Verres in quaestura, quae in legatione, quae in praetura, quae Romae, quae in Italia, quae in Achaia, Asia Pamphyliaque peccarit, ea, quem ad modum locis temporibusque divisa sint, sic criminibus et oratione distinguere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 2:1)
Quaesturam tribunatum praeturam honestissime percucurrit, ac iam pro se tibi necessitatem ambiendi remisit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 7:2)
Ille me in tribunatu liberorum iure praecessit, ego illum in praetura sum consecutus, cum mihi Caesar annum remisisset.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 2:2)
onerat tribunatus, praetura atque haec ipsa legatio quasi praemium data.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 8:5)
Quia tamen in hoc quoque indulsisti, admoneo simul et impense rogo, ut Attium Suram praetura exornare digneris, cum locus vacet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 12 1:1)
Nec te nostra iubet fieri censura pudicam, Sed tamen, ut temptes dissimulare, rogat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 142)
nec mea vos uni damnat censura puellae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 39:3)
"censuram longa senecta dabat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권39)
urbis opus domus una fuit, spatiumque tenebat, quo brevius muris oppida multa tenent, haec aequata solo est, nullo sub crimine regni, sed quia luxuria visa nocere sua, sustinuit tantas operum subvertere moles totque suas heres perdere Caesar opes, sic agitur censura et sic exempla parantur, cum iudex, alios quod monet, ipse facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권414)

SEARCH

MENU NAVIGATION