-
neque illae nequiquam in tectis certatim tenuia cera spiramenta linunt fucoque et floribus oras explent collectumque haec ipsa ad munera gluten et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae.
- (푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:10)
-
dixit et ex oculis subito, ceu fumus in auras commixtus tenues, fugit diversa, neque illum, prensantem nequiquam umbras et multa volentem dicere, praeterea vidit, nec portitor Orci amplius obiectam passus transire paludem.
- (푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:5)
-
absentem cantat amicam multa prolutus vappa nauta atque viator certatim;
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.14)
-
hoc, quod proxime dixi, Cicero atque Asinius certatim sunt usi, pro Scauro patre hic ille pro filio.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 39:2)
-
ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum saxa et alia, quae locus praebebat, certatim mittere.
- (살루스티우스, The Jugurthine War, 67장3)
-
Illius demum magnitudo stabilis fundataque est, quem omnes tam supra se esse quam pro se sciunt, cuius curam excubare pro salute singulorum atque universorum cottidie experiuntur, quo procedente non, tamquam malum aliquod aut noxium animal e cubili prosilierit, diffugiunt, sed tamquam ad clarum ac beneficum sidus certatim advolant.
- (세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 17:4)
-
Nee enim is solus rei publicae prodest, qui candidatos extrahit et tuetur reos et de pace belloque censet, sed qui iuventutem exhortatur, qui in tanta bonorum praeceptorum inopia virtutem instillat animis, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentis prensat ac retrahit et, si nihil aliud, certe moratur, in privato publicum negotium agit.
- (세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 38:2)
-
modo subdolis salutationibus pasci, modo crepantes adulationum bullas ut recognoscens libenter audire, modo serica et gemmas et pretiosa quaeque trapezitarum involucra rimari et quasi mercaturus inspicere prensare, depretiari 2 devolvere, et inter agendum multum de legibus, de temporibus, de senatu, de principe queri, quod se non prius quam discuterent ulciscerentur.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 8:2)
-
multi frequenter, quos execrabilis popularitas agit, civium maximos manu prensant deque consessu publico :
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pastori suo salutem 2:1)
-
fovere boni quique certatim, votis omnes plurimi consiliis, privati donis cincti 2 beneficiis adiuvare;
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 5:2)
-
Gaium Caesarem dictatorem, quo ferunt nullum rem militarem ducalius administrasse, studia certatim dictandi lectitandique sibi mutuo vindicavere.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 1:1)
-
At tu, quem longe primum stupet Itala virtus Graiaque, cui geminae florent vatumque ducumque certatim laurus - olim dolet altera vinci - , da veniam ac trepidum patere hoc sudare parumper pulvere, te longo necdum fidente paratu molimur magnusque tibi praeludit Achilles.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권6)
-
"nunc agmine blando certatim placidae concurrat ad oscula Pollae."
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis72)
-
"Nereides, agmen, quis honor et regni cessit fortuna secundi - dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti - , surgite de vitreis spumosae Doridos antris Baianosque sinus et feta tepentibus undis litora tranquillo certatim ambite natatu."
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri5)
-
adolere focos epulasque recentes instaurare iubet, dictis parere ministri certatim adcelerant;
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권177)