라틴어 문장 검색

Has inter se capreolis molli fastigio coniungunt, ubi tigna, quae musculi tegendi causa ponant, collocentur.
(카이사르, 내란기, 2권 10:4)
Ita fastigato atque ordinatim structo, ut trabes erant in capreolis collocatae, lateribus lutoque musculus, ut ab igni, qui ex muro iaceretur, tutus esset, contegitur.
(카이사르, 내란기, 2권 10:7)
Quo malo perterriti subito oppidani saxa quam maxima possunt vectibus promovent praecipitataque muro in musculum devolvunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:1)
Ictum firmitas materiae sustinet, et quicquid incidit fastigio musculi elabitur.
(카이사르, 내란기, 2권 11:2)
cupas taeda ac pice refertas incendunt easque de muro in musculum devolvunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:4)
Interim sub musculo milites vectibus infima saxa turris hostium, quibus fundamenta continebantur, convellunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:6)
Musculus ex turri latericia a nostris telis tormentisque defenditur;
(카이사르, 내란기, 2권 11:7)
Illi sub murum se recipiunt ibique musculum turrimque latericiam libere incendunt.
(카이사르, 내란기, 2권 14:7)
Caesar castris munitis scalas musculosque ad repentinam oppugnationem fieri et crates parari iussit.
(카이사르, 내란기, 3권 80:9)
Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur; crates, longurios, musculos, falces reliquaque quae eruptionis causa paraverat profert.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 84장1)
sed cum ceteras partes adtingi nolit, demittere id, ne ad cervices aqua descendat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장16)
si corpus dormientis circa partes aliquas contra consuetudinem insudat, maximeque si circa pectus, aut cervices, aut crura vel genua vel coxas.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장9)
ubi frigidus sudor inter febres non acutas circa caput tantum aut cervices oritur, aut ubi febre non quiescente corpus insudat, aut ubi corpus modo frigidum modo calidum est et color alius ex alio fit, aut ubi, quod inter febres aliqua parte abscessit, ad sanitatem non pervenit, aut ubi aeger pro spatio parum emacrescit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 5장5)
cuive in eodem febris corporisque habitu cervix convertitur sic, ut devorare aeque nihil possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장21)
nonnumquam, si digitum admoverunt, ubi vesicae cervicem is urguet, calculum sentiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장43)

SEARCH

MENU NAVIGATION