라틴어 문장 검색

An magis iste tuus, Silvia, cervus erat?
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XCVI Cervus2)
Non tantum calamis, sed cantu fallitur ales, Callida dum tacita crescit harundo manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCXVI Auceps1)
aut enim Troiam dicit, quam ut primum in Italiam venit, fecit Aeneas, de qua ait castrorum in morem pinnis atque aggere cingit et alio loco Mercurius nec te Troia capit - Troiam autem dici quam primum fecit Aeneas, et Livius in primo et Cato in originibus testantur - dum enim haec fieret, ab agrestibus propter vulneratum cervum regium mota sunt bella:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 58)
sed cervi non sunt in provincia proconsulari, ad quam venit Aeneas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1843)
licet quidam cervos pro quacumque fera dictos accipiant, quia post ait 'inplentur veteris Bacchi pinguisque ferinae'. nam male quidam eos de vicinis insulis transfretasse tradunt, et ideo 'errantes', quod in ignotis locis essent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1846)
et in septimo de cervo errabat silvis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1853)
armenta videtur nove de cervis dixisse, cum armenta proprie boum sint vel equorum vel ceterorum quibus in armis utimur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 18510)
aut 'corripuit', ut cervorum celeritatem praeciperet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1882)
notandum sane est, quod non omnia persequitur, neque enim indicat, quo delati sunt cervi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1934)
dapibusque futuris ambitiose dixit quod sunt cervi dapes futurae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2104)
prementem insequentem, ut ipse alibi ingentem clamore premes ad retia cervum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3244)
surgentem erigentem se, ut surgentem in cornua cervum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3652)
item cycni nullis dant nisi nautis, sicut lectum est in ornithogonia, cycnus in auguriis nautis gratissimus ales:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3935)
iovis ales aquila, quae in tutela Iovis est, quia dicitur dimicanti ei contra Gigantes fulmina ministrasse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3942)
quod ideo fingitur, quia per naturam nimii est caloris, adeo ut etiam ova quibus supersidet possit coquere, nisi admoveat gagaten lapidem frigidissimum, ut testatur Lucanus feta tepefacta sub alite saxa (6.676). aut quia nec aquila nec laurus dicitur fulminari, ideo Iovis ales aquila, Iovis coronam lauream accepimus, et qui triumphant lauro coronantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3943)

SEARCH

MENU NAVIGATION