라틴어 문장 검색

Cucurbitula quoque recte sub mento, et circa fauces admovetur, ut id quod strangulat, evocet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 2:5)
Utilia in hoc morbo sunt thymum, satureia, hyssopum, nepeta, anisum, sesamum, lauri baccae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo cotoneo medium, columbae jecur recens et crudum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 3:3)
cujus eadem et media, et ima pars mentum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 7:5)
deinde aut fascia, aut mollis habena, media in longitudinem incisa, ut utrimque mentum complectatur, et inde capita ejus super caput adducta ibi deligentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 3:6)
Si altera, in contrariam partem ipsa mentumque inclinatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XII De maxilla luxata. 1:3)
At si utraque, totum mentum in exteriorem partem promovetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XII De maxilla luxata. 1:6)
Ubi vehementer maxilla apprehensa est, si una parte procidit, concutiendum mentum, et ad guttur adducendum to est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XII De maxilla luxata. 3:1)
tum simul et caput apprehendendum, et, excitato mento, maxilla in suam sedem compellenda, et os ejus comprimendum est sic, ut omnia paene uno momento fiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XII De maxilla luxata. 3:2)
quo fit, ut nervi sub occipitio extendantur, mentum pectori agglutinetur, neque bibere is, neque loqui possit, interdum sine voluntate semen emittat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIII De capite luxato. 1:3)
si corda parumper respirare sinas, nullo tot funera sensu praetereunt:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:70)
cautius ingentes morbos et proxima cordi ulcera Paeoniae tractat sollertia curae parcendoque secat, ferro ne largius acto inrevocandus eat sectis vitalibus error.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:35)
vestros stimulant si pignora sensus, me quoque non impar naturae cura remordet, nec ferro sic corda rigent ut nosse recusem quam sanctum soceri nomen, quam dulce mariti, quantus prolis amor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:106)
iam lustra Lycaei atque pecus cordi redituraque rupibus Echo?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae30)
nunc pateras libare deis, nunc solvere multo nectare corda libet.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:122)
iram sanguinei regio sub pectore cordis protegit imbutam flammis avidamque nocendi praecipitemque sui.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:135)

SEARCH

MENU NAVIGATION