라틴어 문장 검색

Etenim in Motu Libertatis, corpora novum dimensum sive novam sphaeram sive novam dilatationem aut contractionem (haec enim verborum varietas idem innuit) exhorrent, respuunt, fugiunt, et resilire ac veterem consistentiam recuperare totis viribus contendunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:3)
At contra in hoc Motu Hyles, corpora novam sphaeram sive dimensum appetunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:4)
At admoto calore, e contra appetit dilatari, et concupiscet novam sphaeram, et transit et migrat in illam libenter, tanquam in novam formam (ut loquuntur);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:9)
Atque quae bene collocata sunt, si motu gaudeant, movent per circulum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:6)
sextam, declinationis a circulo perfecto per spiras longius aut propius distantes a centro suo:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:16)
septimam, declinationis a circulo perfecto per spiras longius aut propius distantes a polis suis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:17)
Debueramus enim sphaeram complanatam per aliquot dies sibi permisisse, et tum demum aquam extraxisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:17)
Introducit enim novum primum mobile, quod omnes imperii sphaeras rapit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:14)
Nimirum scholasticos astronomis similes fuisse, qui eccentricos circulos, et epicyclos, et huiusmodi orbium machinas finxerunt, quo phaenomena servarent, et si satis scirent nihil tale revera existere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:17)
Pugna ad insulas Cursolares circulum in naribus Turcae posuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 14:8)
In quibus singulis porticibus sint in laquearibus tres aut quinque sphaerae concavae (cupulas vocant) pulchrae in longitudine positae ad aequalem distantiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:7)
Vocant autem huiusmodum circulum annorum Primam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 3:5)
Et pendebant ex omni parte tentoria lintea et carbasina ac hyacinthina sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui argenteis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur; lectuli quoque aurei et argentei dispositi erant super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide aliisque varii coloris.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장6)
Ac de solidis quidem, quae pyramidis formam obtinent, aequaliter crescentibus et a propria velut radice multiangula figura progredientibus dictum est. Est alia rursus quaedam corporum solidorum ordinabilis compositio, eorum qui dicuntur cybi vel asseres vel laterculi vel cunei vel spherae vel parallelepipeda, quae sunt, quotiens superficies contra se sunt, et ductae in infinitum nunquam concurrent.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 1:1)
Est enim circulus posito quodam puncto et alio eminus defixo illius puncti, qui eminus fixus est, aequaliter distans a primo puncto circumductio et ad eundem locum reversio, unde moveri coeperat.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De circularibus vel sphericis numeris 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION