라틴어 문장 검색

seu linguam causis acuis seu civica iura respondere paras seu condis amabile carmen, prima feres hederae victricis praemia, quod si frigida curarum fomenta relinquere posses, quo te caelestis sapientia duceret, ires.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 315)
ut divus Augustus, cum ei Galli torquem aureum centum pondo dedissent, et Dolabella per iocum, temptans tamen ioci sui eventum, dixisset, imperator, torque me dona, malo, inquit, te civica donare:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 188:3)
non enim obticuit sed lusit, quia nihil aliud intelligi poterat quam hoc, diadema imposuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 215:2)
Imperator aliquem torquibus, murali et civica donat.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 44:3)
legiones duas, quod crudele est, post victoriam, quod nefas, post fidem in angulo congestas contrucidavit et proscriptionem commentus est, di magni, ut, qui civem Romanum occidisset, impunitatem, pecuniam, tantum non civicam acciperet !
(세네카, 행복론, Liber V 94:2)
Felicitas illa multis salutem dare et ad vitam ab ipsa morte revocare et mereri clementia civicam.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 151:1)
ille qui donat diadema fronti,
(세네카, Thyestes 612:1)
excipit hic natos glacies et matris ab alvo artus infantum molles nix civica durat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 15)
iam tu ad plectra veni, tritus cui casside crinis ad diadema venit, rutilum cui Caesaris ostrum deposito thorace datur sceptroque replenda mucrone est vacuata manus, cunabula vestra imperii fulsere notis et praescia tellus aurea converso promisit saecula fetu.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 46)
longam diademata passa repulsam insignem legere virum, quem deinde legentem spernere non posses:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 91)
imperium iam consul habet, quem purpura non plus quam lorica operit, cuius diademata frontem non luxu sed lege tegunt, mentisque laborum post palmam palmata venit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 2)
fuimus vestri quia causa triumphi, ipsa ruina placet, cum victor scandere currum incipies crinemque sacrum tibi more priorum nectet muralis, vallaris, civica laurus et regum aspicient Capitolia fulva catenas, cum vesties Romam spoliis, cum divite cera pinges Cinyphii captiva mapalia Bocchi, ipse per obstantes populos raucosque fragores praecedam et tenui, sicut nunc, carmine dicam te geminas Alpes, Syrtes te, te mare magnum, te freta, te Libycas pariter domuisse catervas, ante tamen vicisse mihi.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 250)
currus, iam necte bifrontes, anceps Iane, comas duplicique accingere lauro, principis anterior, iam consulis iste coruscat annus, et emerita trabeis diademata crescunt, incassum iam, Musa, paves quod propulit Auster vela ratis nostrae;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 7)
"vixque tuo impositum capiti diadema, Petroni:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 156)
"atque tuo hoc utinam diademate fiat, ut prosim!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 222)

SEARCH

MENU NAVIGATION