라틴어 문장 검색

in hanc totos emisit puppe rudentes dux Laertiades sociisque resumere pontum imperat et remis Zephyros supplere cadentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:10)
tamen ille modeste incohat, ambiguus paulum propiorque coacto:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권44)
Non tibi clara quidem, senior placidissime, gentis linea nee proavis demissum stemma, sed ingens supplevit fortuna genus culpamque parentum occuluit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum17)
utque superstantem pronumque in pectora sensit, erigit occulte ferrum vitaeque labantis relliquias tenues odio supplevit, et ensem iam laetus fati fraterno in corde reliquit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권304)
Ut de loco suppleam et de loco communi, pro collegio artium Musicarum et Minervalium et Apollinarium, etiam Martialium per duellum, per tubam in stadio circum aemulantur, quod utique templum est et ipsum eius idoli, cuius sollemnitates agit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 11장 1:6)
illa, ut credibile est, dispensatione dominicae pietatis, ut, siquid minus haberet meriti a beato Cudbercto, suppleret hoc castigans longae egritudinis dolor;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX]. 1:8)
interiecto deinde haud magno spatio quod volneribus curandis supplendoque exercitui satis esset, cum ira maiore tum viribus etiam auctis Pometiae arma inlata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 182:3)
eodem anno Signia colonia, quam rex Tarquinius deduxerat, suppleto numero colonorum iterum deducta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 230:1)
supplevere ceteri numerum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 353:1)
Luceriam tamen coacto rursus in unum agmine est perventum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 180:2)
quo coacto per quot annos pro libertate dimicent cum Romanis exponunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 207:1)
nihil, ne quod suppleremus quidem, nobis reliquit fortuna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 53:1)
itaque ingenti consensu fit senatus consultum ut Hannibali quattuor milia Numidarum in supplementum mitterentur et quadraginta elephanti et argenti talenta . . . que cum Magone in Hispaniam praemissus est ad conducenda viginti milia peditum, quattuor milia equitum, quibus exercitus qui in Italia quique in Hispania erant supplerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 163:1)
Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex provincia, ut quae maxime omnium belli avida, modo praeda aut merces esset, et tum iuventute abundante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 665:1)
senatus ex equestri ordine hominibus centum nonaginta septem suppletus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 8)

SEARCH

MENU NAVIGATION