라틴어 문장 검색

nec inter merita sanctorum commentis adhaerere facit coelestibus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 6:14)
Et bene addidit in arca remansisse, quasi vix credibile amputatis corporalibus passionibus videretur eum adhuc versari in corpore:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 7:7)
Spiritus igitur divini virtute invisibili diluvium illud repressum esse non dubium est, coelesti operatione, non flatu.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 4:7)
Subtilior autem interpretatio exprimit, eo quod diluvium animae vitio mentis et luxuriae corporalis influxerat, ut malitia passioni, passio malitiae misceretur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:9)
quadraginta diebus nimia vis coelesti imbre et fontium eruptione exaestuavit, quadraginta diebus aliis exactis postquam visa sunt capita montium, undecimo mense, primo die mensis, dimisit corvum sanctus Noe:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:27)
Si diluvii tempore natum est folium, advertit utique justus nova semina misericordiae fructificasse coelestis, ut radices arborum viverent, et quasi resumpta anima fetus germinarent vetustos, atque in assuetos partus redirent, quorum indicium praemissa folia demonstrarent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 3:7)
et cum aqua coelestis doctrinae exundet, potus exuberet, non putant esse potandum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:15)
Evangelium legitur, virtus exit de sermone coelesti, tractat Sacerdos in Ecclesia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:16)
Sed ne forte intra arcam positus solus non possit audiri, interdum et egressus Ecclesiam, ubi Judaeus occurrerit, monet, exemplum affert coelestium Scripturarum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:17)
Et maxime qui coelesti fuerat imgressus oraculo, coeleste debuit, ut egrederetur, exspectare responsum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 2:6)
Domitis igitur non solum terrenis omnibus passionibus, sed etiam sensibus corporalibus, bestias quoque sibi quodam terrore subjicit et timore, in quibus species videtur inesse malitiae atque feritatis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:4)
Quisquis igitur diligens virtutum est, cibos ablegat et rejicit corporales, nisi quantum scit satis esse naturae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:9)
Itaque ea quae sunt terrena desiderat, cibi coelestis alienus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:11)
quia et de anima dictum est mortem ejus esse corruptionem, eo quod gratiae coelestis munere defraudetur, et velut collisa malitiae scopulis salubritatis suae corpus imminuat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 6:6)
Sensus autem hoc altior habet, quod jam providentia futura sit Domini, ne tantum sit diluvium corporalium passionum, ut anima omnis intereat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION