라틴어 문장 검색

nam Lysandro suffragante, homine, ut ostendimus supra, factioso et iis temporibus potente, Agesilaus antelatus est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 5:1)
Socero igitur generoque suffragantibus ex omni prouinciarum copia Gallias potissimum elegit, cuius emolumento et oportunitate idonea sit materia triumphorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 22장 1:1)
quin et e sex consulatibus non nisi unum ordinarium gessit eumque cedente ac suffragante fratre.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 2장 1:3)
Annos ergo coeuntium mitti in digitos exemplo Platonis nobis suffragante non convenit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 6:2)
Et heus tu hisne tam doctis viris, quorum M. Cicero et Varro imitatores se gloriantur, adimere vis in verborum comitiis ius suffragandi, et tamquam sexagenarios maiores de ponte deicies?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 10:1)
Melius tranquilla sine armis Otia solus ages, sicut coelestia semper Inconcussa suo volvuntur sidera lapsu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:25)
Phoebeque serena Non aliter, diris verborum obsessa venenis, Palluit, et nigris terrenisque ignibus arsit, Quam si fraterna prohiberet imagine tellus, Insereretque suas flammis coelestibus umbras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:52)
quae cum vulgo viseretur, suffragata domino, novo homini, ad consulatum putabatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 178:4)
adhuc enim (patitur tua summa humanitas et sapientia me quod sentiam libere dicere) fortuna suffragante videris res maximas consecutus quod quamquam sine virtute fieri non potuisset, tamen ex maxima parte ea quae es adeptus fortunae temporibusque tribuuntur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 5 3:1)
Talia monstrantem mecum celebrate Camaenis, Vos qui coelesti gaudetis nectare vesci, NEWTONVM clausi reserantem scrinia Veri, NEWTONVM Musis charum, cui pectore puro Phoebus adest, totoque incessit Numine mentem:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 4:1)
Ab ijsdem Legibus & Corollariis pendent demonstrata de temporibus oscillantium Pendulorum, suffragante Horologiorum experientia quotidiana.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:3)
Proprietates autem Vorticum hac Propositione investigare conatus sum, ut pertentarem siqua ratione Phaenomena coelestia per Vortices explicari possint.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 32:1)
Igitur si Terra in hac Materia coelesti relativè quiescens ab ea deferretur, & una circa Solem revolveretur, foret hujus velocitas in principio Piscium ad ejusdem velocitatem in principio Virginis in ratione sesquialtera.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 40:11)
Hypothesis Vorticum cum Phaenomenis Astronomicis omninò pugnat, & non tam ad explicandos quàm ad perturbandos motus coelestes conducit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 40:14)
Jam cognitis motuum principiis, ex his colligimus motus coelestes à priori.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION