라틴어 문장 검색

Adfero ad vos, inquit, δίστιχον Platonis, quo ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque eadem aetate praeluderet:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 15:2)
Aiacem tragoediam scripserat, eandemque, quod sibi displicuisset, deleverat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 2:1)
Postea L. Varius tragoediarum scriptor interrogabat eum, quid ageret Aiax suus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 2:2)
Licet abunde ista sufficiant ad probationem moris antiqui quo ita loquendi usus fuit ut Achelous commune omnis aquae nomen haberetur, tamen his quoque etiam Euripidis nobilissimi tragoediarum scriptoris addetur auctoritas, quam idem Didymus grammaticus in his libris quos Τραγῳδουμένης λέζεως scripsit posuit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 11:1)
Morem vero Aetolis fuisse uno tantummodo pede calceato in bellum ire ostendit clarissimus scriptor Euripides tragicus, in cuius tragoedia quae Meleager inscribitur nuntius inducitur describens quo quisque habitu fuerit ex ducibus qui ad aprum capiendum convenerant.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 16:2)
est enim ingens ei cum Graecarum tragoediarum scriptoribus familiaritas, quod vel ex praecedentibus licet vel ex his quae mox dicentur opinari.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 21:4)
Sophoclis autem tragoedia id de quo quaerimus etiam titulo praefert, inscribitur enim Ῥιζοτόμοι:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 9:2)
Aeschyli tragoedia est quae inscribitur Aetna.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 24:1)
quod nomen vulgo fortasse temere inpositum vel etiam fictum putatur ab ignorantibus insidiosum poetam cognomen quod a veteribus Graecis scriptoribus ipsi Dianae fuerat inpositum comiti eius adsignare voluisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 1:3)
Sed adfirmo doctissimum vatem etiam in hoc Aeschylum, eminentissimum tragoediarum scriptorem, secutum,
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 12:2)
Sed maiora dedit cognomina collibus istis, Poenum qui Latiis revocavit ab arcibus hostem, Scipio.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:52)
Video quare tragoedia aut comoedia epistulam accipiant, qui- bus pro se loqui non licet:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, poem pr5)
adeo autem verecundissimus fuit, ut ex moribus cognomen acceperit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr8)
cui nunc cognomen ivlo additur secundum Catonem historiae hoc habet fides:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2673)
de quibus nominibus hoc loco dicit 'at puer Ascanius cui nunc cognomen Iulo additur, Ilus erat'. ab hac autem historia ita discedit Vergilius, ut aliquibus locis ostendat, non se per ignorantiam, sed per artem poeticam hoc fecisse, ut illo loco quo magis Italia mecum laetere reperta:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 26710)

SEARCH

MENU NAVIGATION