라틴어 문장 검색

Pelasgos, postquam felicior interpretatio capita non viventium sed fictilia, et φωτὸς aestimationem non solum hominem sed etiam lumen significare docuisset, coepisse Saturno cereos potius accendere et in sacellum Ditis arae Saturni cohaerens oscilla quaedam pro suis capitibus ferre.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 48:2)
Et quia sacrorum omnium praesulem esse te, Vetti Praetextate, divina voluerunt, perge, quaeso, rationem mihi tantae sub uno nomine in nominibus diversitatis aperire.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 1:3)
Hae autem aetatum diversitates ad solem referuntur, ut parvulus videatur hiemali solstitio, qualem Aegyptii proferunt ex adyto die certa, quod tunc brevissimo die veluti parvus et infans videatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 10:1)
sed indulgentia tam fortunae quam patris abutebatur, cum alioquin litterarum amor multaque eruditio, quod in illa domo facile erat, praeterea mitis humanitas minimeque saevus animus ingentem feminae gratiam conciliarent, mirantibus qui vitia noscebant tantam pariter diversitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 2:2)
Apertius vellem me has diversitates sub personarum exemplis doceres.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 6:2)
Vis autem videre, quemadmodum haec quattuor genera dicendi Virgilius ipse permisceat, et faciat unum quoddam ex omni diversitate pulcherrimum temperamentum?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 13:2)
Eadem scommata eosdem modo iuvare modo mordere possunt pro diversitate praesentium personarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 18:1)
Qui autem multiplici cibo alitur diversas patitur qualitates ex diversitate sucorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 11:1)
Sic et elementa, quae sunt nostra principia, ex diversitatibus et ipsa constant et nos nutriunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 21:1)
Ergo censet Epicurus ab omnibus corporibus iugi fluore quaepiam simulachra manare, nec umquam tantulam moram intervenire quin ultra ferantur inani figura cohaerentes corporum exuviae:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 4:1)
ac ne potus cibusve aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret ex ore labereturque in eam fistulam per quam spiritus reciprocatur, ex eaque offensione intercluderetur animae vie, inpositam esse arte quadam et ope naturae ἐπιγλωττίδα, quasi claustrum mutuum utriusque fistulae, quae sibi sunt cohaerentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 6:1)
et quia vis generandi inserta sit singulis, ab his iam procedere nascendi modos quos pro diversitate animantium natura variavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 14:2)
Tunc, quaecumque ratis tentavit robora Bruti, Ictu victa suo percussae capta cohaesit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:28)
'pol' enim ipsum per se plenum est iurantis adverbium, cui praepositio separatim numquam cohaeret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6443)
et sciendum quia, cum tempus significatur, sub praepositio accusativo cohaeret, ut aut ubi sub lucem densa inter nubila sese diversi rumpunt radii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6623)

SEARCH

MENU NAVIGATION