라틴어 문장 검색

Pomponia Galla exheredato filio Asudio Curiano heredem reliquerat me, dederat coheredes Sertorium Severum praetorium virum aliosque splendidos equites Romanos.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 1:3)
coheredes mei componere et transigere cupiebant non diffidentia causae, sed metu temporum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 7:2)
Sed ut te coheredes mei tractabiliorem experiantur, utque tibi nihil abstulerit reverentia mei, offero pro mea parte tantundem.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 10:2)
Avunculus meus idemque per adoptionem pater historias et quidem religiosissime scripsit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 5:1)
Petis ut tibi avunculi mei exitum scribam, quo verius tradere posteris possis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 1:1)
Horum in numero avunculus meus et suis libris et tuis erit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 3:2)
Quo tunc avunculus meus secundissimo invectus, complectitur trepidantem consolatur hortatur, utque timorem eius sua securitate leniret, deferri in balineum iubet;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 12:3)
Ais te adductum litteris quas exigenti tibi de morte avunculi mei scripsi, cupere cognoscere, quos ego Miseni relictus - id enim ingressus abruperam - non solum metus verum etiam casus pertulerim.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 1:1)
Profecto avunculo ipse reliquum tempus studiis - ideo enim remanseram - impendi;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 2:1)
Ecce amicus avunculi qui nuper ad eum ex Hispania venerat, ut me et matrem sedentes, me vero etiam legentem videt, illius patientiam securitatem meam corripit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 5:3)
Tum vero idem ille ex Hispania amicus acrius et instantius 'Si frater' inquit 'tuus, tuus avunculus vivit, vult esse vos salvos;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 10:1)
Nobis tamen ne tunc quidem, quamquam et expertis periculum et exspectantibus, abeundi consilium, donec de avunculo nuntius.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 20:1)
- libertos eius eosdemque coheredes suos falsi et veneficii reos detulerat ad principem, iudicemque impetraverat Iulium Servianum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 8:2)
Cupio enim et tibi probatum et coheredibus meis excusatum esse, quod me ab illis maiore officio iubente secerno.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 2:3)
Superest ut coheredes aequo animo ferant separatim me vendidisse, quod mihi licuit omnino non vendere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION