라틴어 문장 검색

Defendentibus autem eis cohortibus castra quas Pharnaces praesidio reliquerat, celeriter castris hostium sunt potiti.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:6)
Antonium cum cohortibus V Arretium mittit;
(카이사르, 내란기, 1권 11:6)
Cuius adventu cognito diffisus municipii voluntati Thermus cohortes ex urbe reducit et profugit.
(카이사르, 내란기, 1권 12:2)
Quibus rebus cognitis confisus municipiorum voluntatibus Caesar cohortes legionis XIII ex praesidiis deducit Auximumque proficiscitur;
(카이사르, 내란기, 1권 12:5)
quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebat delectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat.
(카이사르, 내란기, 1권 12:6)
Id oppidum Lentulus Spinther X cohortibus tenebat;
(카이사르, 내란기, 1권 15:8)
qui Caesaris adventu cognito profugit ex oppido cohortesque secum abducere conatus magna parte militum deseritur.
(카이사르, 내란기, 1권 15:9)
Item ex finitimis regionibus quas potest contrahit cohortes ex delectibus Pompeianis;
(카이사르, 내란기, 1권 15:12)
in his Camerino fugientem Lucilium Hirrum cum sex cohortibus, quas ibi in praesidio habuerat, excipit;
(카이사르, 내란기, 1권 15:13)
Domitius per se circiter XX cohortes Alba, ex Marsis et Paelignis, finitimis ab regionibus coegerat.
(카이사르, 내란기, 1권 15:16)
Eo cum venisset, cohortes V praemissae a Domitio ex oppido pontem fluminis interrumpebant, qui erat ab oppido milia passuum circiter III.
(카이사르, 내란기, 1권 16:3)
Quod nisi fecerit, se cohortesque amplius XXX magnumque numerum senatorum atque equitum Romanorum in periculum esse venturum.
(카이사르, 내란기, 1권 17:3)
Antonium cum legionis XIII cohortibus V.
(카이사르, 내란기, 1권 18:4)
Antonius cum cohortibus et Attio eodem die, quo profectus erat, revertitur.
(카이사르, 내란기, 1권 18:8)
Caesar eas cohortes cum exercitu suo coniunxit Attiumque incolumem dimisit.
(카이사르, 내란기, 1권 18:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION