라틴어 문장 검색

regit et in pascuae claustro collocavit;
(ARCHIPOETA, V98)
De aulis et cambris regalibus, lapideis et ligneis suo iussu mirabiliter constructis?
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:9)
in quo monasterio diversi generis monachos undique congregavit et in eodem collocavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 92 97:5)
Primo enim Olympi montis et fori vestri comparatio facta est, quae nescio quo pertinuerit, nisi ut me commonefaceret et in illo monte Iovem castra posuisse, cum adversus patrem bellum gereret, ut ea docet historia, quam vestri etiam sacram vocant, et in isto foro recordarer esse in duobus simulacris unum Martem nudum, alterum armatum, quorum daemonium infestissimum civibus porrectis tribus digitis contra conlocata statua humana comprimeret.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 1:3)
Quas etsi nostras non habemus, eorum tamen, qui nos angariant mille passus et iubemur ire cum eis alia duo, tanta nobis ingeruntur, ut vix respirare possimus, credentes tamen, quod ille, in cuius conspectu intrat gemitus conpeditorum, perseverantes nos in eo ministerio, in quo conlocare dignatus est cum promissa mercede, adiuvantibus orationibus vestris ab omni angustia liberabit.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:5)
IN legibus Solonis illis antiquissimis quae Athenis axibus ligneis incisae sunt quasque latas ab eo Athenienses, ut sempiternae manerent, poenis et religionibus sanxerunt, legem esse Aristoteles refert scriptam ad hanc sententiam:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 2:1)
Quod ubi Protagoras, ut erat petitum, fecit atque itidem Democritus acervum ilium et quasi orbem caudicum, brevi vinculo comprehensum, ratione quadam quasi geometrica librari continerique animadvertit, interrogavit quis id lignum ita composuisset, et cum ille a se compositum dixisset, desideravit uti solveret ac denuo in modum eundem collocaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, III 6:1)
Gellio non usitate collocata;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , XIV3)
Sinistrum pedem ait chamaeleontis ferro ex igni calefacto torreri cum herba, quae appellatur eodem nomine chamaeleontis, et utrumque macerari unguento conligique in modum pastilli atque in vas mitti ligneum et eum qui id vas ferat, etiamsi is in medio palam versetur, a nullo videri posse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 6:1)
In eius orationis principio conlocata verba sunt accuratius modulatiusque quam veterum oratorum consuetudo fert.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 3:1)
In eo igitur libro scriptum inveni, cum obpugnaret L. Sulla in terra Attica Piraeum et contra Archelaus regis Mitridati praefectus ex eo oppido propugnaret, turrim ligneam defendendi gratia structam, cum ex omni latere circumplexa igni foret, ardere non quisse, quod alumine ab Archelao oblita fuisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 7:2)
Cum Sulla conatus esset tempore magno, eduxit copias, ut Archelai turrim unam quam ille interposuit ligneam incenderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 8:2)
̔Ομοιοτέλευτα et ἰσοκατάληκτα et πάρισα et ὁμοιόπτωτα ceteraque huiusmodi scitamenta, quae isti apirocali qui se Isocratios videri volunt in conlocandis verbis immodice faciunt et rancide, quam sint insubida et inertia et puerilia facetissime hercle significat in quinto Saturarum .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VIII 2:1)
Staffordi quoque et quorum copiae, audito quo loco res Lovelli essent (in cuius successu spem maximam collocarant) etiam ipsi plane desperarunt, et fugam capisseverunt, fratribus duobus ad Colnhamiam, oppidulum prope Abingtoniam, in asylum se recipientibus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:18)
Princeps haec animo virili, malitia autem muliebri, praedita, thesauris quoque non exiguis affluens propter dotis suae amplitudinem providamque eius dispensationem, et ipsa liberorum exors curisque aliis fere soluta, pro fine consiliorum sibi proposuerat ut videret in solio regali Angliae familiam suam iterum collocatam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION