라틴어 문장 검색

ibi plures dies propter inopiam frumenti manere nequit, novaque consilia in dies non apud milites solum mixtos ex conluvione omnium gentium, sed etiam apud ducem ipsum oriebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 525:1)
quattuor milia hominum erant, mixti ex omni conluvione, exsules, obaerati, capitalia ausi plerique, cum in civitatibus suis ac sub legibus vixerant, et postquam eos ex variis causis fortuna similis conglobaverat Agathyrnam, per latrocinia ac rapinam tolerantes vitam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 576:1)
ac nescio an mirabilior adversis quam secundis rebus fuerit, quippe qui, cum in hostium terra per annos tredecim, tam procul ab domo, varia fortuna bellum gereret, exercitu non suo civili, sed mixto ex conluvione omnium gentium, quibus non lex, non mos, non lingua communis, alius habitus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 175:1)
deinde auxiliares ante Carthaginiensium aciem, ne homines mixti ex conluvione omnium gentium, quos non fides teneret, sed merces, liberum receptum fugae haberent, simul primum ardorem atque impetum hostium excipientes fatigarent ac, si nihil aliud, volneribus suis ferrum hostile hebetarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 473:1)
deductoque praesidio prosequentibus cunctis, sicut Corinthi et Chalcide, pergit ire in Thessaliam, ubi non liberandae modo civitates erant, sed ex omni colluvione et confusione in aliquam tolerabilem formam redigendae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 582:1)
quin cum it dormitum, follem obstringit ob gulam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 435)
ibo intro atque illi socienno tuo iam interstringam gulam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 494)
tergum quam gulam, crura quam ventrem oportet potiora esse, cui cor modeste situmst.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 62)
nam mihi iam intus potione iuncea onerabo gulam, neque ego hoc committam, ut me esse homines mortuom dicant fame.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 2134)
Neque enim oculos ad concupiscentiam sumpsimus et linguam ad maliloquium et aures ad exceptaculum mahloquii et gulam ad gulae crimen et ventrem ad gulae societatem et genitalia ad excessus impudicitiae et manus ad vim et gressus ad vagam vitam, aut spiritus ideo insitus corpori, uti insidiarum, ut fraudium, ut iniquitatium cogitatorium fieret.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 3:9)
"ingluvies tori", inquit, "sunt circa gulam, qui propter pinguedinem fiunt atque inter- iectas habent rugas". sed nunc pro gula positum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4315)

SEARCH

MENU NAVIGATION