라틴어 문장 검색

ac nescio an mirabilior adversis quam secundis rebus fuerit, quippe qui, cum in hostium terra per annos tredecim, tam procul ab domo, varia fortuna bellum gereret, exercitu non suo civili, sed mixto ex conluvione omnium gentium, quibus non lex, non mos, non lingua communis, alius habitus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 175:1)
deinde auxiliares ante Carthaginiensium aciem, ne homines mixti ex conluvione omnium gentium, quos non fides teneret, sed merces, liberum receptum fugae haberent, simul primum ardorem atque impetum hostium excipientes fatigarent ac, si nihil aliud, volneribus suis ferrum hostile hebetarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 473:1)
deductoque praesidio prosequentibus cunctis, sicut Corinthi et Chalcide, pergit ire in Thessaliam, ubi non liberandae modo civitates erant, sed ex omni colluvione et confusione in aliquam tolerabilem formam redigendae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 582:1)
advenisti huc te ostentatum, cum exornatis ossibus, quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 236)
item qui non possunt chrysocolla propter caritatem uti, herba, quae luteum appellatur, caeruleum inficiunt, et utuntur viridissimum colorem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 14장4)
item propter inopiam coloris indici cretam selinusiam aut anulariam vitro, quod Graeci ἰσάτιν appellant, inficientes imitationem faciunt indici coloris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 14장6)
Nec hoc praetereundum est quod in urina, quae est retrimentum potus, nullum cibi vestigium reperitur, sed nec aliqua qualitate illorum retrimentorum vel coloris vel odoris inficitur, quod, si in ventre simul fuissent, aliqua illarum sordium qualitas inficeretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION