라틴어 문장 검색

eodem anno A. Terentius proconsul haud procul flumine Hibero, in agro Ausetano, et proelia secunda cum Celtiberis fecit, et oppida, quae ibi communierant, aliquot expugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 664:1)
postquam inceptum non succedebat, castra propius hostem movit rex et a quinque milibus passuum communivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 626:1)
victus tamen ratione, silentio noctis transductis copiis, castra in ulteriore ripa communivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 656:1)
ibi cum ex transfuga cognosset rex sine ullo armato praesidio passim vagantis per agros Romanos metere, cum mille equitibus, duobus milibus Thracum et Cretensium profectus, cum quantum accelerare poterat effuso agmine isset, improviso aggressus est Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 717:1)
Lucretium Larisam, ut castella relicta ab hoste circa Tempe occuparet, praemisso Popilio ad explorandos transitus circa Dium, postquam patere omnia in omnis partes animadvertit, secundis castris pervenit ad Dium metarique sub ipso templo, ne quid sacro in loco violaretur, iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 84:2)
tum iam aperte primis ordinibus imperat, metarentur frontem castrorum et impedimenta constituerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 461:1)
Paulus postquam metata castra impedimentaque conlocata animadvertit, ex postrema acie triarios primos subducit, deinde principes, stantibus in prima acie hastatis, si quid hostis moveret, postremo hastatos, ab dextro primum cornu singulorum paulatim signorum milites subtrahens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 471:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION