-
Amicitia enim spiritalis quam veram dicimus, non utilitatis cuiusque mundialis intuitu, non qualibet extra nascente causa, sed ex propriae naturae dignitate, et humani pectoris sensu desideratur;
- (DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:22)
-
At post lapsum primi hominis, cum refrigescente caritate cupiditas subintrasset, fecisset que bono communi privata praeponi amicitiae caritatis que splendorem avaritia invidia que corrupit;
- (DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:32)
-
Quod cum de ipsius fructu vel utilitate coeperimus disputare, manifestius pervidebis.
- (DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:45)
-
quid cultoribus suis pariat utilitatis, velim mihi insinues.
- (DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:36)
-
Sunt namque quidam qui contra fidem, contra honestatem, contra commune bonum vel privatum, favendum putant amico.
- (DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:7)
-
Est praeterea amicitia quam consideratio alicuius utilitatis accendit, quam multi ob hanc causam, et appetendam, et colendam, et conservandam existimant.
- (DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:5)
-
Nam cum multas et magnas utilitates pariat amicitia fida bonorum, non illam tamen ab istis, sed ab illa istas procedere non ambigimus.
- (DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:11)
-
Sic et foedus illud venerabile, quod inter David et Ionathan, non spes futurae utilitatis, sed virtutis contemplatio consecravit, multum utrisque novimus contulisse, cum illius industria vita sit alterius reservata, illius beneficio, huius non sit posteritas deleta.
- (DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:4)
-
Cum igitur in bonis semper praecedat amicitia, sequatur utilitas;
- (DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:5)
-
profecto non tam utilitas parta per amicum, quam amici amor ipse delectat.
- (DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:6)
-
Nihilominus et illorum, qui secundum speratae utilitatis modum, quantitatem amicitiae metiuntur.
- (DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:13)
-
Quid enim ineptius esse potest quam amicitiam hactenus extendi, ut in officiis vel obsequiis vicem quis rependat amico, cum omnia illis debeant esse communia, quibus nimirum esse debet et cor unum et anima una?
- (DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:15)
-
Simplices quippe, et communes, et consentientes, et qui iisdem rebus moveantur, esse debent amici ad invicem;
- (DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:10)
-
Si perdenda est pecunia propter amicum, multo magis amici utilitatibus vel necessitatibus conferenda.
- (DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:1)
-
Cavendum autem magnopere est, ne tenerior affectus maiores utilitates impediat;
- (DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:4)