라틴어 문장 검색

quam servi summa vi sibi uxorem expetunt, ea invenietur et pudica et libera, ingenua Atheniensis, neque quicquam stupri faciet profecto in hac quidem comoedia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS52)
nunc quod ad vos, spectatores, relicuom relinquitur, more maiorum date plausum postrema in comoedia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 5, scene 123)
atque hoc poetae faciunt in comoediis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, PROLOGVS5)
non ego item facio ut alios in comoediis vidi amoris facere, qui aut nocti aut die aut soli aut lunae miserias narrant suas:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 13)
Alazon Graece huic nomen est comoediae, id nos Latine gloriosum dicimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 14)
optumas frustrationes dederis in comoediis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 257)
Carchedonius vocatur haec comoedia, latine Plautus patruus pultiphagonides.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS28)
nunc, quod postremum est condimentum fabulae, si placuit, plausum postulat comoedia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 669)
Nugas theatri, verba quae in comoediis solent lenoni dici, quae pueri sciunt:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 641)
nunc mihi certum est alio pacto Pseudolo insidias dare, quam in aliis comoediis fit, ubi cum stimulis aut flagris insidiantur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 83)
hic victust, vicit tua comoedia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 299)
Athenis mutabo ita ut hoc est proscaenium tantisper dum transigimus hanc comoediam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, PROLOGVS10)
non minus poetae, qui antiquas comoedias graece scripserunt, easdem sententias versibus in scaena pronuntiaverunt, ut Crates, Chionides, Aristophanes, maxime etiam cum his Alexis, qui Athenienses ait oportere ideo laudari, quod omnium Graecorum leges cogunt parentes a liberis, Atheniensium non omnes nisi eos, qui liberos artibus erudissent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말14)
Atque adeo nuper audivi Vergilium Romanum paucis legentem comoediam ad exemplar veteris comoediae scriptam, tam bene ut esse quandoque possit exemplar.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION