라틴어 문장 검색

mihi non tam partes eius quam species videntur, siquidem et epilogi et perorationis nomina ipsa aperte satis ostendunt, hanc esse consummationem orationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 73:2)
quin illud adiicio, πάθοσ atque esse ex eadem natura, ita ut illud maius sit, hoc minus, ut amor πάθοσ caritas interdum diversa inter se, sicut in epilogis, nam quae πάθοσ concitavit, solet mitigare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 84:4)
et, ut proxime utriusque differentiam signem, illud comoediae, hoc tragoediae magis simile.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 93:2)
quibus ex locis ducenda sint, et manifestum omnibus et a nobis in ratione prooemii atque epilogi dictum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 93:4)
huic simile est, quod in epilogis quidam, quibus volunt, liberos, parentes, nutrices accommodant, nisi quod magis concesseris ea, quae non sint posita, desiderare quam adiicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 126:1)
nam et divisio frequens est, etiamsi fecisset, ignoscendum fuisse idque in causis dubiis saepe praevaluit, et epilogi omnes in eadem fere materia versari solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 183:3)
ut Afer Domitius, cum Cloatillam defenderet, cui obiectum crimen, quod virum qui inter rebellantes fuerat sepelisset, remiserat Claudius, in epilogo filios eius adloquens, matrem tamen, inquit, pueri sepelitote.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 199:1)
nisi comoediis et et improbissimus, Graecis tamen frequentior, qui Centaurum qui *χείρων est *̔́ησσονα et insulas dicunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 256:2)
nihil enim usus admodum video nisi, ut dixi, comoediis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 258:3)
multum et epilogis pollet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 385:3)
summissa, qualia epilogis sunt, lentas et ipsa, sed minus exclamantes exigunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 394:1)
An non prooemiis plerumque summissi, (nisi cum accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione complendus) narratione pleni atque expressi, argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, epilogis plerumque deiecti et infracti?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 395:2)
nam scriptores quidem iamborum veterisque comoediae etiam in illis saepe laudantur, sed nobis nostrum opus intueri sat est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 10:2)
nam epilogus quidem quis unquam poterit illis Priami rogantis Achillem precibus aequari?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 51:1)
antiqua comoedia cum sinceram illam sermonis Attici gratiam prope sola retinet, tum facundissimae libertatis est et in insectandis vitiis , tamen virium etiam in ceteris partibus habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION