라틴어 문장 검색

At hi, qui in urbe Susan congregati sunt, tertio decimo et quarto decimo die eiusdem mensis in caede versati sunt, quinto decimo autem die requieverunt; et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atque laetitiae.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장18)
Et miserunt ad omnes Iudaeos, qui in centum viginti septem provinciis regis Asueri versabantur, verba pacis et veritatis,
(불가타 성경, 에스테르기, 9장30)
Beatus, qui in istis versatur sermonibus; qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper.
(불가타 성경, 집회서, 50장30)
Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem, quia mecum est virtus civitatum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장71)
tu autem a caelo flagellatus nuntia omnibus magnam Dei potestatem ". Et his dictis, non comparuerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장34)
Cum autem ipsorum arma collegissent spoliisque hostes exuissent, circa sabbatum versabantur impensius benedicentes et confitentes Domino, qui liberavit eos in isto die misericordiae initium constituens in eos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장27)
Manifestavit nobis Menelaus velle vos redire et in negotiis propriis versari.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장29)
Ita instructus rem aggredi ausus sum parum fortasse versans quid valerent humeri.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 3:1)
Cum autem naturaliter multiplicitas et submultiplicitas infinita sit, eorum quoque species per proprias generationes in infinita consideratione versantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 2:1)
Namque sesqualter habebit quidem duces omnes post ternarium numerum naturaliter triplices, comites vero omnes post binarium numerum naturaliter pares, hoc modo ut primus primo, secundus secundo, tertius tertio comparetur et deinceps.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De superparticulari eiusque speciebus earumque generationibus. 1:7)
Igitur primum primo si compares, sesquitertia ratio continebitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De superparticulari eiusque speciebus earumque generationibus. 10:1)
Nam si iiij tribus compares habebunt in se iiij totum ternarium et eius tertiam partem, id est j. Et si secundum secundo id est octonarium senario compares, idem invenies.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De superparticulari eiusque speciebus earumque generationibus. 10:2)
His igitur ita dispositis si primus primo, secundus secundo, tertius tertio et ceteri ceteris comparentur, superpartiens habitudo procreatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De tertia inaequalitatis specie, quae dicitur superpartiens deque eius speciebus earumque generationibus. 2:5)
Nunc autem nobis de his numeris sermo futurus est, qui circa figuras geometricas et earum spatia demensionesque versantur, id est de linearibus numeris et de triangularibus vel quadratis ceterisque, quos sola pandit plana demensio, nec non de inaequali laterum compositione coniunctis;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:4)
Haec enim tria circa omne corpus inseparabili coniunctione versantur, et in natura corporum constituta sunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION