라틴어 문장 검색

Hic pictura docet auctores qui numerandi Inuenere uias, artem docuere, latentem Produxere foras, fama coluere iacentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:40)
Indulget numeris tanto Crisipus amore Eius ut in uerbo numerus factoque resultet Semper et in sompnis illum numerare putares.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:43)
Sic rerum universitas ad virginis fluens obsequium, miro certamine laborabat sibi virginis gratiam comparare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:32)
Praemia etenim victoriis comparata, caeteris muneribus pulchrius elucescunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:36)
Ego ratione fidem, illa fide comparat rationem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:109)
Sed quamvis meus effectus divinae potentiae comparatus deficiat, tamen humanae potentiae coaequatus praepollet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:116)
Dum haec excusatione via reginae aditum mihi pararet favorabilem, [0447B] ejusque gratiam favorabilius mereretur, insuper majora audiendi mihi compararet fiduciam, cujusdam meae dubitationis ambiguum, quod nimiae inquietationis impulsu meae mentis conturbabat hospitium, ejus exponens examini, in haec verba quaestionis exivi:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:6)
Jam meam quaestionem agnosco redolere nimiae ruditatis favillam, sed si alia quaedam paupercula quaestio dignitatis tuae audientiam comparare auderet, quidpiam quaerendo quaererem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:16)
haec de ignoto habeatur notitia, haec de scibili comparetur scientia, styli tamen altitudine castigata:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:9)
Jam ex hoc meae doctrinae artificio, cupidinariae artis elucescit theorica, per librum vero experientiae, tibi practicam poteris comparare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:1)
nec fratri meo Godefrido, duci principique militiae totius Galliae, nullique sui generis istos esse comparandos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 18:3)
- Occiso duce, Baldewinus subrogatus venalem arcem Samusart emere primo contempsit, postmodo consilio suorum rebus pretiosissimis comparavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 47:2)
Bos duabus marcis vendebatur, qui paulo ante decem solidis poterat comparari;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:7)
Pro uno namque ovo gallinae, si inveniri poterat, sex denarii Lucensis monetae numerabantur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:6)
Nosti enim quod haec gens Christiana cuncta gentibus militari actu et audacia praefertur, et nulli eis fide et honore comparantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION