라틴어 문장 검색

His vero explicatis, ac postquam demum patuerit quid rerum natura, quid mentis natura ferat, existimamus nos thalamum Mentis et Universi, pronuba divina bonitate, stravisse et ornasse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:7)
quae revera nil aliud est, quam secundae partis applicatio particularis et explicata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:9)
Neque etiam tradendi aut explicandi ea, quae adducimus, facilis est ratio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 70:1)
magis ubique sollicitus quomodo quis respondendo se explicet, et aliquid reddatur in verbis positivum, quam de interna rerum veritate;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:7)
Itaque nomen illud sophistarum, quod per contemptum ab iis, qui se philosophos haberi voluerunt, in antiquos rhetores rejectum et traductum est, Gorgiam, Protagoram, Hippiam, Polum, etiam universo generi competit, Platoni, Aristoteli, Zenoni, Epicuro, Theophrasto, et eorum successoribus, Chrysippo, Carneadi, reliquis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:6)
Etiam aliud signum capiendum est (si modo signi appellatio huic competat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:1)
nec particularium sylva et materies, vel numero, vel genere, vel certitudine, informando intellectui competens, aut ullo modo sufficiens, adhuc quaesita est et congesta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:2)
Recuperet modo genus humanum jus suum in naturam quod ei ex dotatione divina competit, et detur ei copia:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 328:4)
similiter, de generatione ordinatim explicata animalium, ab initu ad partum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 15:5)
aut de explicato motu linguae et labiorum et instrumentorum reliquorum usque ad editionem vocum articulatarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 16:5)
At omnino Deo (formarum inditori et opifici) aut fortasse angelis et intelligentiis competit formas per affirmationem immediate nosse, atque ab initio contemplationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:8)
2), cum inveniantur duae ex sequentibus differentiis (de quibus mox dicemus) quae competunt utrique naturae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 232:2)
sed cum analogia, qualis competit sensui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 251:13)
Magna enim hucusque atque adeo curiosa fuit hominum industria in notanda rerum varietate atque explicandis accuratis animalium, herbarum, et fossilium differentiis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 288:3)
At instantiae foederis ostendunt operationes et effectus, quae deputantur alicui ex illis heterogeneis ut propria, competere etiam aliis ex heterogeneis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 332:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION