라틴어 문장 검색

Tanta autem vis ad omnes maris motus excitandos abunde sufficit, & quantitati motuum probe respondet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 46:3)
Regrediuntur igitur puncta aequinoctiorum motu annuo (juxta computationem nostram) 49".
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 8:11)
Ex hujusmodi observationibus per constructiones figurarum & computationes (posito quod stellarum A & B distantia esset 2 gr.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 25:1)
Inde verò (ex Hypothesi multis experimentis confirmata, quod compresso aeris sit ut pondus Atmosphaerae incumbentis, quodque gravitas sit reciproce ut quadratum distantiae locorum à centro Terrae) computationem per Corol. Prop. XXII. Lib. II.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:5)
Quasi non abunde sit mihi in prato cibus, Grilli, scarabaei, locustarum copia:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Terraneola et vulpes: Pravis non esse fidem adhibendam.4)
Scholasticis porro dominis, ut hic est, sufficit abunde tantum soli, ut relevare caput, reficere oculos, reptare per limitem unamque semitam terere omnesque viteculas suas nosse et numerare arbusculas possint.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 4:1)
Inde balinei cella frigidaria spatiosa et effusa, cuius in contrariis parietibus duo baptisteria velut eiecta sinuantur, abunde capacia si mare in proximo cogites.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 11:1)
Inest huic computationi sumptus supellectilis, sumptus atriensium topiariorum fabrorum atque etiam venatorii instrumenti;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 3:1)
Quamvis enim abunde sufficiat illi quod est et a principe et a senatu probatus, gaudebit tamen testimonio tuo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 12 5:2)
mihi abunde est, si satis expressi quod efficitur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 11:2)
sed utrumque tam magnum est, ut abunde sit alterum efficere.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 7:5)
Interim abunde est si epistulae non sunt molestae;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 2 3:1)
parva quidem fateor pro magnis munera reddi, cum pro concessa verba salute damus, sed qui, quam potuit, dat maxima, gratus abunde est, et finem pietas contigit illa suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 819)
Quo praeside rerum humano generi, superi, favistis abunde!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 68:6)
et veniam pro laude peto, laudatus abunde, non fastiditus si tibi, lector, ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 711)

SEARCH

MENU NAVIGATION