라틴어 문장 검색

"quod montium cingunt dorsa pascuis latera vinetis, terrena villis saxosa castellis, opaca lustris aperta culturis, concava fontibus abrupta fluminibus;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:12)
"natalibus turget, dignitatum fastigaturinsignibus, contemnit pauperes Christi."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 14:3)
Cum primum Burdigalam veni, litteras mihi tabellarius tuus obtulit plenas nectaris florum margaritarum, quibus silentium meum culpas et aliquos versuum meorum versibus poscis, qui tibi solent per musicum palati concavum tinnientes voce variata quasi tibiis multiforatilibus effundi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 1:1)
mihi pecten errat nec per ora concava vaga lingua flexum competenter explicat epos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:12)
nec longa mora est aut avia tellus, sed mea secreto velluntur pectora morsu, udaque turgentes impellunt lumina guttas, ceu super Aegaeas hiemes abeuntis amici vela sequar spectemque ratem iam fessus ab altis rupibus atque oculos longo querar aere vinci.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii2)
Nec mora, dum feruens equus quoddam itineris concauum ualentiore impetu transiliret, lapsus decidi, et mox uelut emoriens sensum penitus motumque omnem perdidi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI.17)
Nunc in fermento totast, ita turget mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 529)
tota turget mihi uxor, scio, domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 29)
itaque quae in ea parte nascuntur arbores, umida potestate nutritae non solum ipsae augentur amplissimis magnitudinibus, sed earum quoque venae umoris copia repletae turgentes liquoris abundantia saturantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장6)
igitur nervi inflatione turgentes e longitudine contrahuntur et ita aut nervicos aut podagricos efficiunt homines, ideo quod ex durissimis et spissioribus rigidissimisque rebus intinctas habent venarum raritates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION