라틴어 문장 검색

Modo dico quod, sicut Ecclesie fondamento suo contrariari non licet, sed debet semper inniti super illud iuxta illud Canticorum "Que est ista, que ascendit de deserto delitiis affluens, innixa super dilectum?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:24)
Nunc age, quid nostrum concentum diuidat, audi.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1414)
ibi mihi captivitatis iugum inposuit, ibi ferri circulum innectens de canticis Sion cantare praecepit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:12)
Nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:7)
Stultus ego, qui volebam canticum domini in terra aliena et deserto monte Sion Aegypti auxilium flagitabam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 6:6)
Turpia verba non intellegat, cantica mundi ignoret, adhuc tenera lingua psalmis dulcibus inbuatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:3)
Ludat in eis, ut et lusus eius eruditio sit, et non solum ordinem teneat litterarum, ut memoria nominum in canticum transeat, sed ipse inter se crebro ordo turbetur et mediis ultima, primis media misceantur, ut eas non sonu tantum, sed et visu noverit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:6)
Discat primum Psalterium, his se canticis avocet, et in Proverbiis Salomonis erudiatur ad vitam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:2)
quid refert, magni sedeat qua parte theatri qui vix cornicines exaudiet atque tubarum concentus?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X92)
ita singulorum illic latent voces, omnium apparent, et fit concentus ex dissonis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 9:4)
Populus deinde inter utriusque suffragia divisus est, et cum canticum quoddam saltaret Hylas cuius clausula erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 13:1)
Tunc eum populus coegit idem saltare canticum:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 14:1)
In libro enim vetustissimorum carminum, qui ante omnia quae a Latinis scripta sunt conpositus ferebatur, invenitur hoc rusticum vetus canticum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 18:1)
Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat, Qui movet in varios bracchia volsa modos;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXIII6)
atque hac lascivia excogitaverunt talorum tesserarumque iactus pilaeque lusum et tibiae modulationem et concentum symphoniae tubarumque, quibus avocati cives facilius tolerarent ieiunium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 676)

SEARCH

MENU NAVIGATION