라틴어 문장 검색

Daedalus ut clausit conceptum crimine matris semibovemque virum semivirumque bovem, 'Sit modus exilio,' dixit 'iustissime Minos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:20)
iam tria lustra puer furto conceptus agebat, cum mater nato est obvia facto suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권125)
conceptus ab illa Servius a caelo semina gentis habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권410)
At male conceptus sub robore creverat infans quaerebatque viam, qua se genetrice relicta exsereret:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 49:1)
Correpti rapida, veluti seges arida, flamma arserunt crines, et vulnere sanguis inustus terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva cum faber eduxit, lacubus demittit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:2)
Eo quod physica contagio et conventio desunt, quibus interdum nostrarum urbium dissolutio favet, id conscientiam inurere ac realitatis partem per fragmentarias inquisitiones neglegere iuvat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 64:7)
28. Haec amoris inventio veluti fons cognitionis, quae ad originalem experientiam pertinet cuiusque hominis, probando biblicae fidei conceptu nititur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 47:1)
Ita a Manichaeorum doctrina sese detraxit, in qua antea vitam duxerat et ob cuius influxum pronus fuerat ad conceptum, iuxta quem malum et bonum, in mutua confusione et mixtura absque finibus circumscriptis, constanter confligebant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 57:5)
In virginali Mariae conceptu nitidum nobis datur signum divinae filiationis Christi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 116:3)
ipse puellari conceptus sanguine crevit?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 335)
"crimen enim, piget heu, crimen persuaserat atrox Iuppiter, ut sacro iustorum sanguine tincta adsuetum bellis scelerarem funere ferrum, illius instinctu primus Nero matre perempta sanguinem apostolicum bibit ac me strage piorum polluit et proprium facinus mihi saevus inussit."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2228)
nunc consumit edax segetem rubigo maligni aeris ex vitio, nunc culpam vere tepenti post zephyros gelidi glacies aquilonis inurit ambustumque caput culmi fuligine tinguit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2338)
angelus illud degener infami conceptum mente creavit, qui prius augustum radiabat sidus et ingens ex nihilo splendor nutrito ardebat honore.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 151)
hoc sequar, hoc stabili conceptum mente tenebo, inspirante Deo quod sanctus vaticinator prodidit antiquae recolens primordia lucis, esse bonum quidquid Deus et Sapientia fecit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 192)
lambunt natale cadaver reptantes catuli, prolis dum nascitur orba, haud experta diem miserae nisi postuma matris, non dispar nostrae conceptus mentis:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1150)

SEARCH

MENU NAVIGATION