라틴어 문장 검색

et paucorum dierum iter progressus prosperas apud Bedriacum res ac morte Othonis concidisse bellum accepit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장5)
ac mox feris obiectus quia non laniabatur, stolidum vulgus inviolabilem credebat, donec spectante Vitellio interfectus est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 61장4)
laniata veste, foedum spectaculum, ducebatur, multis increpantibus, nullo inlacrimante:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장17)
ac deinde ingestis vulneribus concidit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 85장3)
sic olim Sacrovirum et Aeduos, nuper Vindicem Galliasque singulis proeliis concidisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장5)
ac ni statim Hierosolyma conciderent, morari videbantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장8)
Confecta caede, cum multitudo visendi gratia introisset, nonnulli ab insciis pro noxiis conciduntur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 1:1)
quibus cum neutri parcerent, celeriter sunt concisi.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 6:4)
hic cum una pugna decem milia hostium Agesilao duce cecidissent eoque facto opes adversariorum debilitatae viderentur, tantum afuit ab insolentia gloriae, ut commiseratus sit fortunam Graeciae, quod tam multi a se victi vitio adversariorum concidissent:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 2:1)
cum ad saginam ferarum muneri praeparatarum carius pecudes compararentur, ex noxiis laniandos adnotauit, et custodiarum seriem recognoscens, nullius inspecto elogio, stans tantum modo intra porticum mediam, 'a caluo ad caluum' duci imperauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 1:2)
cum par quoddam mutuis ictibus concidisset, cultellos sibi paruulos ex utroque ferro in usum fieri sine mora iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 34장 2:1)
et cum ille ad primum gustum concidisset, comitiali morbo ex consuetudine correptum apud conuiuas ementitus postero die raptim inter maximos imbres tralaticio extulit funere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 3:3)
creditur etiam polyphago cuidam Aegypti generis crudam carnem et quidquid daretur mandere assueto, concupisse uiuos homines laniandos absumendosque obicere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 37장 2:4)
exornati Lares in ipso sacrificii apparatu conciderunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 2:4)
atque illum interim arrepto deductoque ad terram Stephano conluctatum diu, dum modo ferrum extorquere, modo quanquam laniatis digitis oculos effodere conatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION