라틴어 문장 검색

et ex maestis paulo ante domibus quae conclamaverant suos, procurreretur in vias, pavidaeque matres ac coniuges oblitae prae gaudio decoris obviam agmini occurrerent, in suos quaeque simul corpore atque animo vix prae gaudio compotes effusae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 427:1)
dixisset, adnuisse ceteri deam conclamaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 256:2)
Postumius suis in tutum receptis cum contione advocata terrorem increparet ac fugam, fusos esse ab ignavissimo ac fugacissimo hoste, conclamat universus exercitus merito se ea audire et fateri admissum flagitium, sed eosdem correcturos esse neque diuturnum id gaudium hostibus fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 328:1)
qua voce audita et senatus accipere se omen ex curia egressus conclamavit et plebs circumfusa adprobavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 580:1)
digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano exercitu circumsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 241:1)
dissipatis inde equitibus qui cum eo aderant ipsum circumsistunt insidentemque equo captum ad consulem Romanum rapiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 276:2)
signo dato conclamatur inde ut colligantur vasa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 366:1)
enimvero conclamant bonum ut animum haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 395:1)
ibi proditores conglobati cum popularium agmen patentibus portis accepissent, ubi Romanos fusos ad urbem ferri viderunt, conclamant instare Poenum, permixtosque et hostis urbem invasuros, ni propere portas claudant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 230:1)
quos cum ex arce Capitolioque clivo Publicio in equis decurrentis quidam vidissent, captum Aventinum conclamaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 135:1)
nam forte utraque acies simul conclamavere nec solum qui pugnabant sed subsidia etiam quique tum maxime in proelium veniebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 97:2)
conclamare omnes vocari Aristonem debere et quaeri quid venisset, et nisi expromeret cum legatis Romam mitti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 686:1)
adferri catenas et circumsistere lictores iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 331:2)
et, ut in numero impari, duae regiae unam circumsistunt, et primum ab utroque latere remos detergunt, deinde transcendunt armati et deiectis caesisque propugnatoribus navem capiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 496:1)
superantem iam fauces navem eius Polyxenidas tribus quinqueremibus circumsistit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 124:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION