라틴어 문장 검색

" Quid miraris, si ego paria bona dico alterius in convivio iacentis, alterius inter tormenta fortissime stantis, cum quod incredibilius est dicat Epicurus, dulce esse torreri?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 18:6)
subita confusione rerum sidera sideribus incurrant, et rupta rerum concordia in ruinam divina labantur, contextusque velocitatis citatissimae in tot saecula promissas vices in medio itinere destituat, et, quae nunc alternis eunt redeuntque opportunis libramentis mundum ex aequo temperantia, repentino concrementur incendio, et ex tanta varietate solvantur atque eant in unum omnia ;
(세네카, 행복론, Liber VI 103:4)
alibi hiatibus vastis subducet urbes, tremoribus quatiet et ex infimo pestilentiae halitus mittet et inundationibus quicquid habitatur obducet necabitque omne animal orbe submerso et ignibus vastis torrebit incendetque mortalia.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 159:6)
penetrare iussus solis aestivi plagas et adusta medius regna quae torret dies utrimque montes solvit ac rupto obice latam ruenti fecit Oceano viam.
(세네카, Hercules Furens 3:15)
si meas laudes canit utrumque Phoebi litus et Scythiae genus et omnis ardens ora quam torret dies.
(세네카, Hercules Oetaeus 25:4)
hic volucer omni pollet in- terra impotens ipsumque flammis torret indomitis Iovem;
(세네카, 파이드라 2:56)
torretur aestu tacito et inclusus quoque, quamvis tegatur, proditur vultu furor;
(세네카, 파이드라 5:2)
effare aperte, Pectus insanum vapor amorque torret.
(세네카, 파이드라 9:12)
patuit ad caelum via, bina ut viderem funera et geminam necem, caelebs et orbus funebres una face ut concremarem prolis ac thalami rogos?
(세네카, 파이드라 17:9)
urbs concremetur - primus a thalamis meis
(세네카, Phoenissae 351:1)
alias negatis imbribus exurunt solum, et miseri concremata agricolae lugent semina, et haec interdum anno lex est;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 1:5)
correptus saevo Veneris torrebar aeno;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 247)
simul et aestati nox adhuc proxima tecto 2 clausos vapore torruerat, etsi iam primo frigore tamen autumnalis Aurorae de-tepescebat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 4:2)
quotiens vestro monitu obesum quicumque corpus aestuantemque turgidi ventris arvinam crebro ieiuniorum decoquendus igne torruerit, nulli dubium est vos tunc simulam frictam in quadam continentiae sartagine consecraturos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 5:2)
nec modus aut arcus lentare aut fundere glandes aut torrere sudes galeasque attollere conis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권179)

SEARCH

MENU NAVIGATION