라틴어 문장 검색

Ego carnis bona, quae semper et ipse contempsit, in animae laudibus non requiram nee me iactabo de genere, id est de alienis bonis, eum et Abraham et Isaae, sancti viri, Ismahelem et Esau peccatores genuerint et a regione Iephte in catalogo iustorum apostoli voce numeratus de meretrice sit natus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 8:2)
"qui meretrici iungitur, unum corpus facit,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:9)
"Facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:23)
mel enim distillare labiis meretricis mulieris, quod ad tempus inpinguet vescentium fauces et postea amarius felle inveniatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:11)
qualis erat nuper tragico pollutus adulter concubitu, qui tunc leges revocabat amaras omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas, cum tot abortivis fecundam Iulia vulvam solveret et patruo similes effunderet offas.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II18)
respice rivales divorum, Claudius audi quae tulerit, dormire virum cum senserat uxor, ausa Palatino tegetem praeferre cubili, sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos linquebat comite ancilla non amplius una.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI54)
o quantus tunc illis mentibus ardor concubitus, quae vox saltante libidine, quantus ille meri veteris per crura madentia torrens!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI160)
ille petit veniam, quotiens non abstinet uxor concubitu sacris observandisque diebus magnaque debetur violato poena cadurco et movisse caput visa est argentea serpens;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI269)
Victore itaque Hercule illam Accam Larentiam, nobilissimum id temporis scortum, intra aedem inclusisse cum coena, eamque postero die distulisse rumorem, quod post concubitum dei accepisset munus, ne commodum primae occasionis, cum se domum reciperet, offerendae aspernaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 13:1)
At non tam turpes pecudum tamen ulla secuta est Concubitus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 3:4)
Meminit eius Pherecydes in libris historiarum, aitque Iovem Alcmenae pretium concubitus carchesium aureum dono dedisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 3:2)
Gratae sunt tibi meretrices, quia continua eas largitate ditasti, uterque delectabuntur scientes his dictis suam conscientiam non gravari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 16:4)
Inter mille nurus epulis vesana meroque Regia non ullos exceptos legibus horret Concubitus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:43)
At meretrix abigit testem veloque seraque Raraque Submemmi fornice rima patet.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXIV2)
Quis Floralia vestit et stolatum Permittit meretricibus pudorem?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXV4)

SEARCH

MENU NAVIGATION