라틴어 문장 검색

ibi ego comperior omnis iudices tanto poetae adsurrexisse, miris laudibus eum tulisse ob argumenti sollertiam et coturnum facundiae, nec ita multum omnis afuisse quin accusatorem potius dementiae condemnarent.
(아풀레이우스, 변명 35:2)
nunc id postulas, ut, quod deprehensum et detentum tamen nihil me apud bonum iudicem laederet, id inani suspicione incertum et incognitum condemnet.
(아풀레이우스, 변명 52:5)
putate uos causam non apud Cl(audium) Maximum agere, uirum aequum et iustitiae pertinacem, sed alium aliquem prauum et saeuum iudicem substituite, accusationum fautorem, cupidum condemnandi:
(아풀레이우스, 변명 100:13)
"soluere mercedem debebis ut condemnatus, seu tu uiceris, nihilo minus reddere debebis ut pactus, quippe qui hanc causam primam penes iudices uiceris."
(아풀레이우스, 플로리다 18:24)
DIE sequenti meus quidem dominus hortulanus quid egerit nescio, me tamen miles ille, qui propter eximiam impotentiam pulcherrime vapularat, ab illo praesepio nullo equidem contradicente deductum abducit atque a suo contubernio (hoc enim mihi videbatur) sarcinis propriis onustum et prorsum exornatum armatumque militariter producit ad viam.
(아풀레이우스, 변신, 10권 1:1)
Quibus in eadem condicione obsides dedit et iuravit, nullo modo se voluntati eorum contradicere velle, sed oboediens in omnibus esse.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 46 49:5)
Contradicere tamen prudentiae tuae, honori caritatique non audeo et sane spero id te facturum quod membris ecclesiae salubre perspexeris.
(아우구스티누스, 편지들, 17. (A. D. 401 Epist. LX) Domino Beatissimo et Debita Obseruantia Venerabili Sinceriterque Carissimo Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem 2:6)
At ubi coepi subscribere, sancta Melania contradixit.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 5:9)
His itaque disputationibus perversis et impiis non solum contradicitur orationibus nostris, quibus a domino petimus quicquid sanctos petisse legimus et tenemus, verum etiam benedictionibus nostris resistitur, quando super populum dicimus optantes eis et poscentes a domino, ut eos abundare faciat in caritate invicem et in omnes et det eis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per spiritum eius et impleat eos omni gaudio et pace in credendo et abundent in spe et potentia spiritus sancti.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 4:1)
unde perspiciat venerabilitas vestra quam gratiam vel adiutorium dei dicat, quando illi obicitur quod gratiae dei et adiutorio contradicat.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 5:5)
Quod si aliqua rem sibi conlatam celaverit, furti iudicio condemnetur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:9)
Ita lex fuit uti eum hominem condemnari necessum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 5:2)
ipse tacitus ad condemnandum sententiam tuli, is qui simul iudicabant ut absolverent persuasi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 7:1)
Si nihil iustae causae videbatur, litem pecunia aestimabat, quantique interfuerat uxorem accipi aut dari, eum qui spoponderat aut qui stipulatus erat, condemnabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 3:8)
Petitur ad supplicium ex sententia trium iudicum et contradicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION